De oratione dominica 12.1
Post hoc dicimus: SANCTICETUR NOMEN TUUM. Non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat?
PL 4, 526Cこの後、我々は言う。『汝の名が聖とせられんことを』〔底本は SANCTICETUR。SANCTIFICETUR と読む〕。これは、我々の祈りによって神が聖とされることを望むのではなく、神の名が我々のうちで聖とされるよう神に願い求めることである。そもそも、自ら聖とする方である神が、誰によって聖とされようか。
De oratione dominica 12.2
Sed quia ipse dixit: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum (Lev. II, 44) , id petimus et rogamus, ut, qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc quotidie deprecamur.
PL 4, 527Aしかし、神御自らこう言われたからには、『汝らは聖なる者となれ、私が聖なる者であるからだ』(レビ記2:44)〔底本の表記どおり。実際にはレビ記11:44 である〕、我々はこれを求め、願う。すなわち、洗礼において聖とされた我々が、なり始めたその状態にとどまり続けることを。そして我々は日々これを祈り求める。
- ミーニュはレビ記2章44節と刷るが、レビ記2章は16節までで、「汝らは聖なる者となれ、私が聖なる者であるからだ」はレビ記11章44節である。
De oratione dominica 12.3
Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, ut, qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus.
PL 4, 527A我々には日々聖とされることが必要である。日々過ちを犯す我々が、絶え間なく聖とされることによって、我々の罪を清め去るためである。
De oratione dominica 12.4
Quae autem sit sanctificatio quae nobis de Dei dignatione confertur Apostolus praedicat dicens: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum appetitores, neque fures, neque fraudulenti, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur.
PL 4, 527Aしかし、神の思し召しによって我々に与えられる、聖とされることがいかなるものであるかについては、使徒がこう宣べて言っている。「淫らな行いをする者も、偶像に仕える者も、姦通する者も、柔弱な者も、男色を求める者も、盗む者も、欺く者も、酒におぼれる者も、口汚く罵る者も、奪い取る者も、神の国を得ることはない。」
De oratione dominica 12.5
Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed justificati estis, sed sanctificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11) . Sanctificatos nos dicit in nomine Domini Jesu Christi et in Spiritu Dei nostri.
PL 4, 527A「汝らも、かつてはそのような者であった。しかし、我々の主イエス・キリストの名と、我々の神の霊とにおいて、洗われ、義とされ、聖とされたのである」(一コリント6:9-11)。使徒は、我々が主イエス・キリストの名と我々の神の霊とにおいて聖とされた、と言うのである。
De oratione dominica 12.6
Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus. Et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur jam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio quae de Dei gratia sumitur ipsius protectione servetur.
PL 4, 527Bこの聖とされることが我々のうちにとどまるようにと、我々は祈る。そして、我々の主であり審判者である方は、御自らによって癒やされ、生かされた者に対して、二度と過ちを犯さぬように、さもなくばもっと悪いことがその身に起こるであろう、と戒められる。それゆえ我々は、絶えざる祈りをもってこの願いをなし、日夜これを求める。神の恩寵によって受けた聖とされることと生かされることとが、御自らの守りによって保たれるようにと。