キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XXI 第XXI章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 533C · 6 sectiones

De oratione dominica 21.1

1

Neque enim deesse quotidianus cibus potest justo, cum scriptum sit: Non occidet Dominus fame animam justam (Prov. X, 93) . Et iterum: Junior fui, et senui; et non vidi justum derelictum, neque semen ejus quaerens panem (Psal. XXXVI, 25) .

PL 4, 533C

というのも、義人に日ごとの食べ物が欠けることはありえないからである。次のように書かれている。「主は義人の魂を飢えによって死なせることはない」(箴言10:93)〔底本の引用箇所表示のまま。実際には箴言10:3〕。そしてまた、「私は若かった、そして年老いた。だが義人が見捨てられ、その子孫がパンを求めるのを私は見たことがない」(詩篇36:25)。

  • ミーニュは10章93節と刷るが、引用文は箴言10章3節である。

De oratione dominica 21.2

2

Item Dominus promittat et dicat: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? Haec enim nationes quaerunt. Scit autem pater vester quia horum omnium indigetis.

PL 4, 534A

同様に主は約束し、こう言いたもう。「何を食べようか、何を飲もうか、何を着ようかと言って思い煩うな。それは異邦人たちが求めるものである。汝らの父は、汝らがこれらすべてを必要としていることを知っておられる」。

De oratione dominica 21.3

3

Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI, 31) . Quaerentibus regnum et justitiam Dei omnia promittit apponi. Nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit.

PL 4, 534A

「まず神の国とその義とを求めよ。そうすればこれらすべてのものは汝らに加えて与えられるであろう」(マタイ6:31)。神の国と義とを求める者たちには、すべてが加えて与えられると約束されている。なぜなら、すべては神のものであるから、神を持つ者には何ひとつ欠けることはない、ただしその者自身が神から離れないならばである。

De oratione dominica 21.4

4

Sic Danieli, in leonum lacu jussu regis incluso, prandium divinitus procuratur, et inter feras esurientes et parcentes homo Dei pascitur (Dan. XIV, 30) .

PL 4, 534A

このようにして、王の命により獅子の穴に閉じ込められたダニエルにも、神によって食事があてがわれ、飢えながらも容赦する獣たちの間で、神の人は養われた(ダニエル14:30)。

De oratione dominica 21.5

5

Sic alitur Helias in fuga; et in solitudine corvis ministrantibus, et volucribus cibum sibi apportantibus, in persecutione nutritur (III Reg. XVII, 6) .

PL 4, 534A

このようにして、逃亡中のエリヤも養われた。荒れ野にあって烏たちが仕え、鳥たちが彼に食べ物を運んで来る中、迫害のうちにあっても彼は養われた(列王記三17:6)。

De oratione dominica 21.6

6

Atque, o humanae malitiae detestanda crudelitas! ferae parcunt, aves pascunt, et homines insidiantur et saeviunt.

PL 4, 534B

ああ、人間の悪意の、忌むべき残酷さよ。獣たちは容赦し、鳥たちは養うのに、人間は待ち伏せし、猛威をふるう。