キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XXVII 第XXVII章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 537C · 3 sectiones

De oratione dominica 27.1

1

Post ista omnia in consummatione orationis venit clausula universas petitiones et preces nostras collecta brevitate concludens.

PL 4, 537C

これらすべてに続いて、祈りの締めくくりに、我々のあらゆる願いと祈りとを簡潔にまとめて結ぶ一句が来る。

De oratione dominica 27.2

2

In novissimo enim ponimus, SED LIBERA NOS A MALO, comprehendentes adversa cuncta quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus; a quibus potest esse fida et firma tutela, si nos Deus liberet, si deprecantibus atque implorantibus opem suam praestet.

PL 4, 537C

というのも、我々は最後に、「しかし、我々を悪から解き放ちたまえ」と置くのであり、この世界で敵が我々に対して仕掛けるすべての逆境を包み込んでいるからである。これらから確かで堅固な守りがありうるのは、神が我々を解放され、嘆願し懇願する我々にその助けを与えられるならば、である。

De oratione dominica 27.3

3

Quando autem dicimus, LIBERA NOS A MALO, nihil remanet quod ultra adhuc debeat postulari, quando semel protectionem Dei adversus malum petamus; qua impetrata, contra omnia quae diabolus et mundus operantur securi stamus et tuti. Quis enim ei de saeculo metus est cui in saeculo Deus tutor est?

PL 4, 537C

しかし我々が、「我々を悪から解き放ちたまえ」と言うとき、もはやこれ以上求めるべきことは何も残されていない。ひとたび、悪に対する神の守護を願い求めたのだから。それが得られたならば、悪魔と世界とがなすすべてのことに対して、我々は安んじて、守られて立つのである。この世のうちにあって神を守り手とする者に、この世について何の恐れがあろうか。