De oratione dominica 3.1
Oremus itaque, fratres dilectissimi, sicut magister Deus docuit. Amica et familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures ejus ascendere Christi oratione. Agnoscat Pater Filii sui verba cum precem facimus. Qui habitat intus in pectore, ipse sit et in voce.
PL 4, 521Aそれゆえ、最愛の兄弟たちよ、師である神が教えたもうたとおりに祈ろう。神に対し、神御自身のものを求めることは、親しく身近な祈りである。キリストの祈りによって、神の耳にまで昇ってゆくのである。我々が祈りを唱えるとき、父が御子の言葉を認めてくださるように。胸の内に宿りたもう方が、声のうちにもいますように。
De oratione dominica 3.2
Et cum ipsum habeamus apud Patrem advocatum pro peccatis nostris (I Joan. II, 1) , quando peccatores pro delictis nostris petimus, advocati nostri verba promamus.
PL 4, 521Bそして、我々の罪のために父のみもとに弁護者としてこの方を持っているのであるから(一ヨハネ2:1)、罪人である我々が自らの罪のために願い求めるとき、我々の弁護者の言葉を差し出そうではないか。
De oratione dominica 3.3
Nam, cum dicat quia quodcumque petierimus a Patre in nomine ejus dabit nobis, (Joan. XVI, 23) , quanto efficacius impetramus quod petimus in Christi nomine, si petamus ipsius oratione?
PL 4, 521Bというのも、主は、我々が御名によって父に求めるものは何であれ与えたもうであろう、と言われているのであるから(ヨハネ16:23)、キリストの御名によって求めるところのものを、キリスト御自身の祈りによって求めるならば、いかにいっそう確かに得られることであろうか。