De oratione dominica 23.1
Adjunxit plane et addidit legem, certa nos conditione et sponsione constringens, ut sic nobis dimitti debita postulemus secundum quod et ipsi debitoribus nostris dimittimus, scientes impetrari non posse quod pro peccatis petimus, nisi et ipsi circa debitores nostros paria fecerimus.
PL 4, 535A主は確かに法を結びつけ加え、一定の条件と誓約とで我々を縛られた。すなわち、我々自身が我々の負い目ある者たちに赦すのと同じように、我々の負い目もまた赦されるようにと願い求めよ、ということである。我々が罪のために求めるものは、我々自身も我々の負い目ある者たちに対して同様のことをしていなければ、得られないと知っているからである。
De oratione dominica 23.2
Idcirco et alio in loco dicit: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis (Matth. VII, 2) .
PL 4, 535Aそれゆえ、ほかの箇所でも主はこう言われる。「汝らが量る秤にしたがって、汝らにも量り返されるであろう」(マタイ7:2)。
De oratione dominica 23.3
Et qui servus post dimissum sibi a domino omne debitum conservo suo noluit ipse dimittere (Matth. XVIII, 34) , in carcerem religatur: quia indulgere conservo suo noluit, quod sibi a Domino indultum fuerat amisit.
PL 4, 535Bまた、主人からあらゆる負い目を赦されていながら、自分の同僚にはそれを赦そうとしなかったあの僕は(マタイ18:34)、牢に繋がれる。彼は自分の同僚に寛大であろうとしなかったために、主から自分に対して寛大にされていたものを失ったのである。
De oratione dominica 23.4
Quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis majore censurae suae vigore proponit: Cum steteritis, inquit, ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat peccata vestra vobis.
PL 4, 535Bこれをキリストは、ご自身の戒めの中で、なお一層力強く、いっそう厳しい譴責の勢いをもって示される。「祈るために立つときは」と主は言われる、「もし誰かに対して思うところがあれば、それを赦せ。そうすれば、天にいます汝らの父も、汝らの罪を汝らに赦されるであろう」。
De oratione dominica 23.5
Si autem vos non remiseritis, neque Pater vester qui in coelis est remittet vobis peccata vestra (Marc. XI, 25) . Excusatio tibi nulla in die judicii superest, cum secundum tuam sententiam judiceris, et quod feceris hoc et ipse patiaris.
PL 4, 535B「しかし、もし汝らが赦さないならば、天にいます汝らの父も、汝らの罪を汝らに赦されないであろう」(マルコ11:25)。審判の日には、お前に残された言い訳は何もない。お前自身の判決にしたがって裁かれ、お前がしたそのことを、お前自身も被ることになるのだから。
De oratione dominica 23.6
Pacificos enim et concordes atque unanimes esse in domo sua Deus praecipit, et quales nos fecit secunda nativitate, tales vult renatos perseverare; ut qui filii Dei esse coepimus, in Dei pace maneamus, et quibus spiritus unus est, unus sit et animus et sensus.
PL 4, 535B神はご自分の家にあって、平和であり、心を合わせ、思いを一つにすることを命じておられる。そして、第二の誕生によって我々をそのような者となされたのと同じように、生まれ変わった我々がそのままであり続けることを望んでおられる。神の子となり始めた我々が神の平和のうちに留まり、一つの霊を受けている我々には、心も思いも一つであるように、と。
De oratione dominica 23.7
Sic nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et ab altari revertentem prius fratri reconciliari jubet (Matth. V, 24) , ut pacificis precibus et Deus possit esse pacatus.
PL 4, 535Cそれゆえ神は、争いある者の生贄を受け入れられず、祭壇から立ち去る者に、まず兄弟と和解するよう命じられる(マタイ5:24)。平和な祈りによって、神もまた宥められうるためである。
De oratione dominica 23.8
Sacrificium Deo majus est pax nostra et fraterna concordia, et de unitate Patris et Filii et Spiritus sancti plebs adunata.
PL 4, 536A神への生贄としてより大きいのは、我々の平和と兄弟としての一致、そして父と子と聖なる霊との一体性から一つに集められた民である。