キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De oratione dominica

Caput XX 第XX章

Cyprian of Carthage · De oratione dominica · PL 4, 533B · 5 sectiones

De oratione dominica 20.1

1

Docet non tantum contemnendas, sed et periculosas esse divitias, illic esse radicem malorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta deceptione fallentium.

PL 4, 533B

使徒は、富が軽んじられるべきであるだけでなく、危険でもあるということ、そこにこそ、へつらいながら、隠れた欺きによって人間の心の盲目を欺く悪の根があるということを教えている。

De oratione dominica 20.2

2

Unde et divitem stultum saeculares copias cogitantem et se exuberantium fructuum largitate jactantem redarguit Deus dicens: Stulte, hac nocte expostulatur anima tua. Quae ergo parasti cujus erunt (Luc. XII, 20) ?

PL 4, 533B

それゆえ神は、この世の富を思い巡らし、溢れんばかりの実りの豊かさを誇っていた愚かな富める者を、こう言って咎めたもう。「愚か者よ、今夜、お前の魂は取り立てられる。それでは、お前が備えたものは誰のものになるのか」(ルカ12:20)と。

De oratione dominica 20.3

3

Laetabatur stultus in fructibus ipsa nocte moriturus; et cui vita jam deerat, victus abundantiam cogitabat. Contra autem Dominus perfectum et consummatum docet fieri qui, omnibus suis venditis atque in usum pauperum distributis, thesaurum sibi condat in coelo.

PL 4, 533B

その愚か者は、まさにその夜に死ぬはずでありながら、実りの中で喜んでいた。そして、もはや命を失おうとしていたその者が、生活の糧の豊かさを思い巡らしていたのである。これに対し主は、おのれの持てるものすべてを売り払い、貧しい者たちの用のために分け与え、天に自分のための宝を積む者こそ、完全な者、成し遂げた者となると教えたもう。

De oratione dominica 20.4

4

Eum dicit posse se sequi et gloriam Dominicae passionis imitari qui, expeditus et succinctus, nullis laqueis rei familiaris involvitur, sed solutus ac liber facultates suas ad Deum ante praemissas ipse quoque comitatur (Matth. XIX, 21) .

PL 4, 533C

身軽になり、帯を締めた者、すなわち家産のいかなるわなにも搦め取られることなく、解き放たれ自由となって、あらかじめ神のもとに送り届けたおのれの財産に自らも従い行く者こそ、自分に従うことができ、主の受難の栄光に倣うことができるのだと、主は言いたもう(マタイ19:21)。

De oratione dominica 20.5

5

Ad quod ut possit unusquisque nostrum parare se, sic discat orare et de orationis lege qualis esse debeat noscere.

PL 4, 533C

我々おのおのがこれに向けておのれを備えることができるように、こう祈ることを学び、祈りの法から、おのれがいかなる者であるべきかを知るべきである。