Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.1
Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem fugiunt.
PL 20, 247Bもしなお、人への愛が一部の者たちをひそかに引き離し、人への恐れが偽りのうちに集めるなら、そのような者たちは心に留めるがよい。人の良心が裸である神を、彼らは証人としてあざむくこともできず、裁き手として逃れることもできない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.2
Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet; hoc sibi quantum existimo justissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt.
PL 20, 247Bもし彼らを、一体性そのものの問題が、自らの救いへの気遣いから動かすなら、私の考えるところ最も正しいこととして、次のことを自らに強いて勝ち取るがよい。公同の教会、すなわち全世界に広がるものについて、人の舌が罵ることではなく、神の聖書が語ることをむしろ信じる、ということである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.3
De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique praejudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4) ; quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum) hoc tantum interim brevissimum, et nisi fallor invictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam.
PL 20, 247C人々のあいだに生じたその分裂そのものについては(その人々がどのような者であったにせよ、決して神の約束を損なうものではない。神はアブラハムに言った。「汝の子孫において、すべての国民が祝福される」(創世記26:4)〔引かれた句は、アブラハムへの言葉としては創世記22:18。26:4 は同じ約束をイサクに告げる言葉〕。これは、予告されたと聞かれたときには信じられ、成就したと見られたときには否定される)、ひとまず次のきわめて短い、私の思い違いでなければ打ち負かしえない一事だけを、彼らは考えるがよい。この案件が、海の向こうの教会の裁判で審理されたか、審理されなかったか、である。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.4
Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cujus societatis nos communione gaudemus; et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur.
PL 20, 248Aもしそこで審理されなかったなら、海の向こうのすべての諸国民にわたるキリストの共同体は潔白であり、我々はその共同体との交わりを喜んでいる。したがって彼らは、その潔白な者たちから、まさしく神聖を冒す断絶によって切り離されているのである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.5
Si vero acta est ibi ista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores.
PL 20, 248Aもしそこでこの案件が審理されたのなら、そこから交わりを断たれた者たちがその審理で敗れたことを、誰が悟らず、誰が感じず、誰が見ないだろうか。ゆえに彼らは、教会の審理者たちが宣告したことを信じるのと、敗れた訴訟当事者たちがつぶやくことを信じるのと、どちらを望むか選ぶがよい。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.6
Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur.
PL 20, 248B言うには最も短く、理解するには最も易しいこの二者択一の論法に対して、どれほど醒めた答えが何一つ返されえないかを、諸君の思慮に従って注意深く見よ。それにもかかわらず、悪しきポレモンは、年を経た誤りの酔いによって、いっそうひっくり返されている〔節制についての講義で酔いから立ち直らされたポレモン(8.2)と逆に、悪しきポレモンは年を経た誤りの酔いに覆されたままである、の意と解した〕。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.7
Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam jucundiori, verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi et desideratissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat.
PL 20, 248Bおそらく楽しいというより長すぎる書簡を、しかし私の考えでは耳に心地よいというより有益な書簡を、赦してほしい。敬うべき、まことに迎えられるべき主人たち、いとも愛し慕わしい兄弟たちよ。我々が諸君のもとへ行くことについては、双方の願いを神が満たしてくれるように。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.3.8
Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus, sed vos benigne credere non dubitamus.
PL 20, 248B我々が諸君を訪ねようと、どれほどの愛の熱情に燃え立たされているかを、言葉では言い尽くせない。しかし諸君が好意をもってそう信じることを、我々は疑わない。