Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.9.1
Sequitur, quomodo placeat Deo. Deo, inquam, non hominibus. Ut sancta corpore sit et spiritu. Non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum, sed, ut sit sancta corpore et spiritu. Membrum enim una corporis pars est, corpus vero omnium compago membrorum.
PL 20, 233C続けて言う。「いかに神に喜ばれるか」と。神に、と私は言う。人にではない。「体も霊も聖であるように」と。使徒は、肢においてだけ、あるいは体においてだけ聖であるように、とは言わず、「体も霊も聖であるように」と言ったのである。肢は体の一部であり、体はすべての肢の組み合わせだからである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.9.2
Cum ergo dicit ut sit sancta corpore, omnibus membris eam sanctificari debere testatur: quia non proderit sanctificatio caeterorum membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio.
PL 20, 233Cそれゆえ「体において聖であるように」と言うとき、使徒は、すべての肢によって彼女が聖化されなければならないと証言している。残りの肢の聖化は、たとえ一つの肢にでも腐敗が見いだされるなら、益とならないからである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.9.3
Non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta.
PL 20, 233Dたとえ一つの肢の汚れによってであれ汚された女は、すべての肢から成る体において聖ではありえない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.9.4
Sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat, esto, sit quaecumque omnium membrorum sanctificatione purgata, et lingua tantummodo peccet, aut blasphemet, aut testimonium falsum dicat; numquid liberabunt omnia membra unum, an propter unum judicabuntur et caetera?
PL 20, 233Dしかし、私の言うことがいっそう明らかに、明瞭になるように述べよう。仮に、ある女が、すべての肢の聖化によって清められているのに、舌だけが罪を犯し、あるいは神を冒瀆し、あるいは偽証をするとしよう。すべての肢は、その一つを免れさせるだろうか。それとも一つのゆえに、残りの肢もまた裁かれるのか。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.9.5
Ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit vitium; quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proficiet integritas!
PL 20, 234Aそれゆえ、一つの肢に欠陥があるなら、ほかの肢の聖化も益とならないのであるから、ましていくつもの罪の恥ずべき行いによってすべてが腐敗しているなら、一つの肢の純潔は何の益にもならないだろう。