作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola II, Caput XI 第II書簡 第XI章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 235B · 12 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.1

1

Quid sit sancta esse corpore breviter quidem, sed plene exposuisse me arbitror. Nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec cogitatione concipere.

PL 20, 235B

体において聖であるとはどういうことかは、簡潔にではあるが、十分に説明したと私は思う。今や、続く「霊においても」を知らなければならない。すなわち、行いにおいてなされるのが許されないことは、思いにおいて抱くことさえしない、ということである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.2

2

Illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente nec carne delinquit; sciens enim cordis esse speculatorem Deum, et idcirco satis agit ut omni modo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia custodi cor tuum (Prov. IV, 23) .

PL 20, 235B

体においても霊においても聖である女とは、精神においても肉においても罪を犯さない女である。神が心を見張る者であることを知っているので、体とともに心も罪から清く保つよう、あらゆる努力をする。こう書かれていることを知っているからである。「あらゆる見張りをもって汝の心を守れ」(箴言4:23)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.3

3

Et: Ita enim diligit Dominus sancta corda, accepti sunt autem ei immaculati (Prov. XI, 20) . Et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .

PL 20, 235C

また、「このように主は聖なる心を愛する。汚れのない者たちは、主に受け入れられる」(箴言11:20)。さらに別の箇所には、「心の清い者たちは幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.4

4

Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati; de quibus et Joannem in epistola dixisse reor: Si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum; et quaecumque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III, 21) .

PL 20, 235C

これは、良心が罪の咎を何ひとつ責めることのない者たちについて言われていると私は思う。彼らについて、ヨハネも書簡の中で言ったのだと私は思う。「我々の心が我々を責めないなら、我々は神に対して確信を持ち、何を求めても神から受ける」(一ヨハネ3:21)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.5

5

Nolo existimes te peccati crimen fugisse, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matt. V, 28).

PL 20, 235C

行いが意志に伴わないからといって、あなたが罪の罪過を逃れたと考えることを、私は望まない。こう書かれているからである。「女を見て欲情を抱く者は誰でも、すでに心の中でその女と姦淫を犯したのである」(マタイ5:28)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.6

6

Ne dicas: Cogitavi quidem, sed non perfeci; quoniam etiam concupiscere nefas est, quod fieri crimen est. Unde et beatus Petrus praecipit dicens: Animas vestras castificate (I Pet. I, 22) .

PL 20, 235D

「思いはしたが、成し遂げはしなかった」と言ってはならない。なされれば罪過となることは、欲することさえ許されないからである。ゆえに福なるペトロは命じて言う。「汝らの魂を貞潔にせよ」(一ペトロ1:22)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.7

7

Qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. Sed et illum locum quo continetur: Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; hi sequuntur agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4) , attentius considerare debemus, et animadvertere si solius integritatis ac pudicitiae merito isti divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabernacula discurrant, an et alia sint quibus adjuncta virginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur.

PL 20, 235D

ペトロは、魂の凌辱があることを知らなかったなら、魂が貞潔にされることを望まなかったであろう。さらに、次の箇所にも、我々はいっそう注意深く考え、気づかなければならない。「彼らは、女たちとともに身を汚さなかった者である。童貞〔virgines〕のままであったからである。彼らは、子羊の行く所どこへでも従う」(黙示録14:4)。彼らが神の随行の列に結ばれ、天のあらゆる幕屋を駆けめぐるのは、ただ純潔と貞潔の功績によるのか。それとも、ほかのものもあって、それが加わったおとめの身が、かくも大きな幸いの栄光を得るのか。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.8

8

Sed unde hoc scire poterimus? De sequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt ante thronum Dei (Ibid.) .

PL 20, 236A

だが、これをどこから知ることができるのか。私の思い違いでなければ、続く箇所からである。そこにはこう書かれている。「彼らは、神と子羊のための初穂として、すべての者の中から〔PL 18 の本文は「人々の中から」〕買い取られた者である。その口には偽りが見いだされなかった。彼らは神の玉座の前で傷がない」(黙示録14:4)〔刷りは Ibid.。引かれた句は黙示録14:4–5〕。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.9

9

Vides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere vestigiis, sed illi qui praeter virginitatem ab omni cogitatione peccati immaculatam gesserint vitam.

PL 20, 236A

それゆえ、あなたは見る。主の足跡に付き従うと言われるのは、一つの肢においてだけではなく、おとめの身に加えて、あらゆる罪の思いから離れた汚れのない生涯を送った者たちである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.10

10

Idcirco vel maxime virgo nuptias spernat, ut dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat.

PL 20, 236A

だからこそ、おとめは何よりも婚姻を退けるべきである。より安全であるので、結婚する者にも求められているように、あらゆる罪〔delictum〕から自らをより容易に守り、律法の戒めをすべて全うするためである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.11

11

Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit?

PL 20, 236B

結婚しない女が、結婚した女でさえ免れるべきこととして命じられていることを、やはり行うなら、結婚しなかったことは何の益になろうか。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.11.12

12

Et quamquam nulli christianorum peccare liceat, et omnes quicumque spiritalis lavacri sanctificatione purgantur, immaculatam decurrere conveniat vitam, ut Ecclesiae, quae sine macula, sine ruga, sine aliquo vitio hujusmodi esse describitur (Ephes. V, 27) , possint visceribus intimari; multo magis hoc virginem implere necesse est, quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa prohibet, quominus divinam Scripturam perficiat, nec, si qua peccet, poterit excusatione defendi.

PL 20, 236B

どんなキリスト教徒にも罪を犯すことは許されておらず、霊の洗いの聖化によって清められた者は皆、汚れのない生涯を歩むのがふさわしいとはいえ、それは、しみもしわも、そのような欠点も何ひとつないと記されている教会(エフェソ5:27)の懐に入れられるためである。それでも、おとめがこれを満たすことは、いっそう必要である。夫のためにも、子らのためにも、ほかのどんな必要のためにも、彼女は神の聖書を全うすることを妨げられない。そして、もし罪を犯すなら、どんな弁明によっても擁護されえない。