Epistolae Sulpicio Severo attributae 3.0.1
Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognovi, credo quia dedignarentur officium vilibus praebere pulmentariis: puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pallentem coquere fabam, et ignobiles betas aceto et jure condire, vilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum; piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini, et apprime callidum herbis suave redolentibus clamosum urgere mortarium.
PL 20, 242Aあなたの料理人がみな台所に別れを告げたと知った。おそらく、安物の菜に仕事を提供するのを潔しとしなかったからであろう。そこで我々の工房から、あなたに少年を一人送った。青白いソラマメを煮ること、つまらぬビートを酢と汁で味付けること、飢えた修道士たちの喉に安物の粥を運ぶことには十分な腕がある。コショウは知らず、ラセルも知らず、クミンには馴染み、香りのよい香草でうるさく鳴る乳鉢を突くことにはとりわけ巧みである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 3.0.2
Unum habet vitium, quod hortorum omnium non est civilis inimicus; ita, si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio, nec exsaturabitur umquam caede malvarum.
PL 20, 242B欠点は一つある。あらゆる菜園に対して礼儀をわきまえた敵ではないことである。入れてやれば、手近なものをみな刃で刈り取り、アオイの殺戮に飽くことがない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 3.0.3
In praebendis autem sibi lignis calumniosus tibi non erit: obvia quaeque comburet; metet, nec dubitabit inferre tectis manus, et antiquos asseres laribus amovere.
PL 20, 242Bだが、自分のために薪を調達するのに、あなたに言いがかりをつけることはない。目に入るものは何でも焚き、刈り取り、家に手を掛けて、古い板を家々から取り外すこともためらわない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 3.0.4
Hunc igitur cum his moribus atque virtutibus donatum, tibi non servum, sed pro servo filium cupimus, qui non erubescis minimorum esse pater.
PL 20, 242Bこのような性質と能力を授けられたこの者を、我々は、あなたに奴隷としてではなく、奴隷の代わりの息子として〔受け入れてもらうことを〕望む。あなたは、いとも小さな者たちの父であることを恥じないのだから。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 3.0.5
Ego tibi pro hoc servire voluissem: sed si voluntas facti portio est, tu modo facito ut inter prandia coenasque felices mei memineris; quia rectius est vestrum esse mancipium, quam dominum caeterorum. Ora pro me.
PL 20, 242C私はこの者の代わりにあなたに仕えたかった。だが、意志が行いの一部であるなら、あなたはただ、幸いな昼食と夕食のあいだに私を思い出せ。ほかの者たちの主人であるより、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の奴隷であるほうが正しいからである。私のために祈れ。