作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola V, Caput II 第V書簡 第II章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 243B · 4 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 5.2.1

1

An tibi igitur cordi sit terrificare miseros aratores, non plane intelligo; et ruricolas meos cur velis exhibitionis urgere formidine, non agnosco. Quasi vero illos nesciam consolari, et a pavore retrahere, et docere non tantum esse timoris quantum ipse praetendis.

PL 20, 243B

あなたが哀れな耕作者たちを脅かすことを本当に心にかけているのか、私にはよく分からない。また、なぜ私の農夫たちを、出頭〔exhibitionis。法廷への引致〕の恐れで責め立てようとするのか、分からない。まるで私が彼らを慰め、恐れから引き戻し、恐れるべきことはあなたが見せつけるほど大きくないと教えることを知らないかのようである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 5.2.2

2

Fateor dum nos campus exciperet, me saepe eloquentia tua fuisse conterritum, sed frequenter ut poteram recidiva vulnera reponebam. Tecum sane condidici, quo jure coloni, quove ordine repetantur, cui competat actio, cui non competat exitus actionis.

PL 20, 243C

認めるが、我々が広場に出ていたとき、私はあなたの雄弁にしばしば震え上がった。だが、ぶり返す傷を、たびたびできるかぎり収めていた〔recidiva vulnera reponebam は比喩で意味が取りにくい。「ぶり返す傷を元に収めていた」と取った〕。確かにあなたとともに私は学び終えた。どんな法で小作人たちが取り戻されるのか、どんな手順によるのか、誰に訴権が属し、誰に訴訟の結末が属さないのかを。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 5.2.3

3

Volusianenses, ais, te velle reducere, ac frequenter iratus ingeminas te rusticos ex mea turricula retracturum; et is qui, ut ego spero atque desidero, mihi antiqua necessitudine sis copulatus, confecturum te homines meos conventione neglecta temere minitaris.

PL 20, 243C

ウォルシウスの地所の者たち〔Volusianenses〕を連れ戻したいと、あなたは言う。しばしば怒って、私の小さな塔〔turricula〕から農夫たちを引き戻すと繰り返す。私が望み願うところでは、旧い絆で私と結ばれているはずのあなたが、協定を無視して、私の者たちを打ちのめすと軽々しく脅している。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 5.2.4

4

Quaero de insigni prudentia tua, utrum jus aliud habeant advocati, aliud ex togatis, an aliud aequum Romae est, aliud Mataritae.

PL 20, 243C

私はあなたの卓越した思慮に尋ねる。弁護人たちが持つ法と、トガを着た者たち〔togati。一般市民〕の法とは別なのか。それともローマにある公平と、マタリタ〔所在は定かでない〕にある公平とは別なのか。