Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.1
Contentionum verba et animositatis causa evita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. Nam si juxta Apostoli doctrinam servum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam; cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior!
PL 20, 240A論争の言葉と、いきり立つ心の因とを避けよ。不和と争いの機会からも逃れよ。使徒の教えに従えば、主の僕は争ってはならないのであるから、神の仕え女はなおさらではないか。その性が慎み深いほど、心はいっそう穏やかでなければならない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.2
Linguam a maliloquio cohibe, et ori tuo frenos legis impone; et tunc si forte loquaris quando tacere peccatum, cave ne quid quod in reprehensionem veniat dicas. Lapis emissus est sermo prolatus: quapropter diu antequam proferatur cogitandus est.
PL 20, 240A舌を悪口から抑え、あなたの口に律法の轡をはめよ。語るとしても、黙っていることが罪となるときに限り、非難を招くようなことは何も言わぬよう用心せよ。口から放たれた言葉は投げられた石である。ゆえに、それを口にする前に長く思案せねばならない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.3
Beata quippe labia sunt, quae numquam quod revocare velint emittunt. Pudicae mentis sermo debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29) .
PL 20, 240A取り戻したいと思うようなことを決して口から出さない唇は、実に幸いである。貞潔な精神の言葉は貞潔でなければならず、聞く者をときに打ち壊すよりも、常に建て上げるものでなければならない。使徒が命じて、こう言うとおりである。「悪しき言葉は、汝らの口から出てはならない。ただ、善い言葉があれば、信仰を建てるために、聞く者に恩寵を与えるものとせよ」(エフェソ4:29)。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.4
Pretiosa Deo lingua est quae non nisi de divinis rebus novit verba construere, et sanctum os unde coelestia semper eloquia proferuntur.
PL 20, 240B神にとって貴いのは、神のことがらについてしか言葉を組み立てることを知らない舌であり、天の言葉が常に語り出される口は聖なる口である。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.5
Absentium obtrectatores quasi malignos Scripturae auctoritate deterre; quia etiam hoc inter perfecti hominis virtutes Propheta commemorat (Psal. XIV, 4) , si ante conspectum justi malignus ad nihilum deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit.
PL 20, 240Bその場にいない者をそしる者たちを、悪意ある者として、聖書の権威をもって諫め退けよ。預言者は、完全な人の徳の一つとして、このことも挙げているからである(詩篇14:4)。隣人に対して認められぬことを口にした悪意ある者が、義人の目の前で無に帰せられる、と。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.6
Non licet tibi alterius vituperationem patienter audire, quia nec ab aliis optas recipi tuam. Injustum quippe est quidquid contra Christi Evangelium venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est, patiaris inferri.
PL 20, 240Bあなたは他人への非難を黙って聞いていてはならない。あなた自身への非難が他人に受け入れられることを、あなたも望まないからである。キリストの福音に反するものはすべて不正であり、自分が他人からされて不快なことを、他人に加えられるままにしておくなら、それはこれに当たる。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.7
Linguam tuam semper de bonis loqui assuesce, et auditum tuum magis ad bonorum laudem quam ad malorum vituperationem accommoda.
PL 20, 240C常に、あなたの舌を善い者たちのことを語るのに慣らし、あなたの耳を、悪い者たちへの非難よりも、善い者たちへの称賛に向けよ。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.8
Vide ut omnia quaecumque bene facis propter Deum facias, sciens ejus rei tantam te a Domino recepturam esse mercedem, quam ejus timoris et dilectionis causa perfeceris.
PL 20, 240Cあなたが善を行うことはすべて、神のために行うよう心せよ。あなたは、そのことについて、〔主への〕畏れと愛のゆえに成し遂げた分だけの報いを主から受けるのだと知れ。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.17.9
Sancta magis esse quam videri stude; quia nihil prodest aestimari quod non sis, et duplicis peccati reatus est non habere quod creditur, et quod non habeas simulare.
PL 20, 240C聖なる者と見られるよりも、聖なる者であることに努めよ。そうでないものと思われても何の益もなく、信じられているものを持たず、持たないものを装うのは、二重の罪に問われることだからである。