作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola II, Caput XIX 第II書簡 第XIX章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 241B · 8 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.1

1

Cum psalmum dicis, cujus verba loquaris agnosce, et in compunctione magis animi quam in tinnulae vocis dulcedine delectare.

PL 20, 241B

詩篇を唱えるときには、自分が語る言葉が誰のものであるかを知れ。そして、響きのよい声の甘美さよりも、むしろ心の痛悔に喜びを見いだせ。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.2

2

Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11) . Ubi timor et tremor est, ibi non vocis elatio est, sed animi flebilis et lacrymosa dejectio.

PL 20, 241B

神は、詩を歌う者の声の魅力よりも涙を是認する。預言者が言うとおりである。「畏れをもって主に仕え、おののきをもって彼に歓呼せよ」(詩篇2:11)。畏れとおののきのあるところには、声の高ぶりではなく、心の嘆きと涙にくれた打ち伏しがある。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.3

3

Omnibus actibus tuis diligentiam exhibe; quia scriptum est: Maledictus qui facit opera Domini negligenter (Jerem. XLVIII, 10) .

PL 20, 241B

あなたのすべての行いに心を尽くせ。「主の業を怠って行う者は呪われる」と書かれているからである(エレミヤ48:10)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.4

4

Crescat in te cum annis gratia, crescat cum aetate justitia, et fides eo perfectior videatur esse quo senior: quia Dominus Jesus, qui nobis vivendi reliquit exemplum, proficiebat non aetate tantum corporea, sed sapientia et gratia spiritali, coram Deo et hominibus (Luc. II, 52) .

PL 20, 241C

恩寵が年とともにあなたのうちに増し、正義が年齢とともに増すようにせよ。信仰は、年を重ねるほどいっそう完全に見えるようにせよ。主イエスは、我々に生き方の模範を残した。彼は、体の年齢においてだけでなく、神と人の前で、霊の知恵と恩寵においても進んだのである(ルカ2:52)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.5

5

Omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Conceptum virginitatis propositum ad finem usque conserva; quia non inchoasse tantum, sed perfecisse, virtutis est, sicut in Evangelio Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth, X, 12).

PL 20, 241C

自分がより善くなったと感じなかった時はすべて、失った時と思え。抱いたおとめの身の志を、終わりまで守れ。始めただけでなく、成し遂げることが徳だからである。福音で主が言うとおりである。「終わりまで耐え忍ぶ者、この者が救われる」(マタイ10:12)〔引かれた句はマタイ10:22〕。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.6

6

Cave ergo ne cuiquam concupiscendi occasionem tribuas, quoniam sponsus tuus Deus zelans est. Criminosior est Christi adultera quam mariti. Esto igitur omnibus forma vivendi, esto exemplum. Praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris.

PL 20, 241C

それゆえ、誰に対しても、欲望を抱かせる機会を与えるな。あなたの花婿は妬む神だからである。キリストの姦婦は、夫の姦婦よりも罪過が重い。それゆえ、すべての人にとって生き方の型となり、模範となれ。貞潔の聖化において先に走っている者たちに、行いにおいても先立て。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.7

7

Virginem te in omnibus exhibe. Nihil corruptionis objiciatur capiti tuo. Cujus corpus integrum est, sit inviolabilis conversatio.

PL 20, 241D

あらゆる点で、あなた自身をおとめとして示せ。いかなる堕落の非難も、あなたの頭に投げかけられぬようにせよ。体が無傷であるその者の生き方も、侵されぬものであれ。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.19.8

8

Et quoniam, ut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium factam, quod utique sanctitatem suam etiam aliis impertit, ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps; ita ergo et per te quasi per divinam hostiam sanctificentur et caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam aut auditu aut visu contigerit, sanctificationis vim sentiat, et tantum sibi intelligat gratiae ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.

PL 20, 241D

そして、この書簡の初めに我々が先に述べたように、あなたは神の犠牲となった。この犠牲はもとよりその聖性をほかの者たちにも分け与えるものであり、そこから相応しく受ける者は誰でも、自らも聖化にあずかる者となる。それゆえ、あなたを通しても、神のいけにえを通してのように、ほかの〔おとめ〕たちも聖化されるように。彼女たちのあいだで、あなたはあらゆる点で次のように身を示せ。あなたの生を耳にし、あるいは目にした者は誰でも、聖化の力を感じ、あなたの生き方から多くの恩寵が自分に注ぎ移されることを悟り、あなたに倣いたいと熱望するうちに、自らも神の犠牲にふさわしい者となるように。