作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola II, Caput IV 第II書簡 第IV章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 229A · 13 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.1

1

Nunc itaque, quoniam, paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae grandi virtute constat, et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est.

PL 20, 229A

さて、我々は簡潔にではあるが、純潔の労苦と功績を示した。大いなる徳によって成り立ち、莫大な報いが定められているものが、その実りを欠くことのないように、いっそう注意深く見張らなければならない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.2

2

Quantum enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto majore sollicitudine custoditur. Et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio, ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et favorum cellulis conservetur, et ut verius dixerim nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsistere per se ipsam non potest: sicut et vini species, quod si non boni odoris vasis, et reparatis crebris picibus foveatur, genuinam vini suavitatem amittit.

PL 20, 229A

どんな貴いものでも、貴いほど、いっそう大きな心配りをもって守られるからである。また、ほかのものの助けを受けなければ、固有の善を欠いてしまうものも多い。蜜がそうであって、蠟の守りと蜂の巣の房によって保たれ、(いっそう正しく言えば)養われなければ、その生来の良さ〔gratia〕を失い、それ自体で存続することができない。ぶどう酒も同じである。これは、良い香りの容器と、たびたび塗り直した樹脂とによって保たれなければ、生まれつきのぶどう酒の甘美さを失う。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.3

3

Attentius ergo providendum est ne forte et virginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat; et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur, quod absque viribus necessariis possidetur.

PL 20, 229B

それゆえ、おとめの身にも何か必要なものがあり、それがなければ実りをもたらすのに足りないのではないかと、よりいっそう注意して見極めなければならない。そうでなければ、これほどの労苦も何の役にも立たないであろう。必要な力〔PL 18 の本文は「必要なもの」〕を欠いたまま持っているものが役に立つと、むなしく信じているのだから。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.4

4

Nisi fallor enim, ob coelestis regni praemium pudicitiae servatur integritas, quod sine vitae aeternae merito neminem consequi posse certum est.

PL 20, 229B

私の思い違いでなければ、貞潔の純潔が守られるのは、天の国の報いのためである。永遠の生命に値することなしには、誰もそれを得られないことは確かである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.5

5

Aeterna vero vita nonnisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri potest, Scriptura dicente: Si vis in vitam pervenire, serva mandata (Matth. XIX, 17) . Vitam ergo non habet, nisi qui cuncta mandata legis servaverit.

PL 20, 229B

永遠の生命は、神の命令のすべてを守ることによらなければ得られない。聖書がこう言うとおりである。「生命に至りたいなら、戒めを守れ」(マタイ19:17)。それゆえ、律法の戒めをすべて守った者でなければ、生命を持たない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.6

6

Et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed vivi quique regnabunt.

PL 20, 229C

生命を持たない者は、天の国の所有者となることができない。その国では、死者ではなく、生きている者だけが皆支配するのである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.7

7

Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat, nisi et aliud habuerit cui perpetua vita promittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur.

PL 20, 229C

したがって、天の国の栄光を望むおとめの身が、それだけで何かを成し遂げることはない。永遠の生命が約束されているほかのものを、おとめの身が併せ持たなければ。この生命によって天の国の報いが所有されるのである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.8

8

Ante omnia ergo pudicitiam integritatemque servantibus, et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum custodia est praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur.

PL 20, 229C

それゆえ何よりもまず、貞潔と純潔を守り、その報いを神の公正に望む者たちには、戒めを守ることが命じられている。栄光ある貞潔と自制の労苦が、むなしく終わることのないためである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.9

9

Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25) .

PL 20, 229C

おとめの身が戒めや命令を超えるものであることは、律法に通じた賢い者なら誰も知らないわけではない〔PL 18 の本文は「賢い者も読む者も」〕。使徒が言うからである。「おとめたちについて、私は主の命令を持たない。だが、勧告は与える」(一コリント7:25)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.10

10

Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum, supra mandatum et praeceptum eam esse professus est. Quicumque ergo virginitatem servant, majus quam praeceptum est faciunt.

PL 20, 229D

それゆえ、使徒はおとめの身を得るようにと勧告を与え、命令を与えなかったことで、おとめの身が戒めや命令を超えるものであると明言したのである。したがって、おとめの身を守る者は誰でも、命じられた以上のことを行っている。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.11

11

Tunc enim proderit amplius fecisse quam jussum est, si quod jussum est feceris. Nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non feceris? Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum.

PL 20, 229D

実に、命じられた以上のことをしたことが役に立つのは、命じられたことをあなたが行った場合である。より少ないことを何か行わずにいて、どうして多く行ったと誇れようか。神の勧告を満たすことを望むなら、何よりもまず戒めを守れ。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.12

12

Volens virginitatis praemium consequi, amplectere meritum vitae, ut tua castitas remunerari possit. Nam ut vitam praestat observatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praevaricatio mortem.

PL 20, 230A

おとめの身の報いを得ようと望むなら、生命の功績を抱け。そうすればあなたの貞潔が報われることができる。戒めの遵守が生命を与えるように、反対にその背反は死を生む。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.4.13

13

Et qui per praevaricationem in morte fuerit, virginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.

PL 20, 230A

そして、背反によって死のうちにある者は、おとめの身の冠を望むことができない。刑罰のうちに置かれた者は、貞潔の報いを待つこともできない。