Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.14.1
Hujusmodi Deus quaerit ornatum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici, secundum illud: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11) . Sed et tu ipsa, quotiescumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris.
PL 20, 238A神はこのような飾りを求め、このように整えられた魂を望む。あなたが神の娘と呼ばれることを思い起こせ。「聞け、娘よ、そして見よ」(詩篇44:11)とあるとおりである。さらに、あなた自身も、神を父と呼ぶたびごとに、自分が神の娘であると証ししている。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.14.2
Ergo si filia Dei es, vide ne quid eorum facias quae Deo patri incongrua sunt; sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus se saeculi nobilium filiae gerant, quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant.
PL 20, 238Aそれゆえ、神の娘であるなら、父なる神にふさわしくないことを何ひとつしないよう気をつけよ。万事を神の娘として行え。この世の貴族の娘たちがどう振る舞い、どんな習慣に慣れ、どんな教育で自らを形づくっているかを知れ。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.14.3
Tanta in quibusdam verecundia est, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et nequaquam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae notam inurant, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis facientes naturam.
PL 20, 238Aある娘たちには、それほどの慎みがあり、それほどの重々しさ、それほどの節度があって、人間の生まれの良さを顧みて、他の人々の振る舞いを超えている。そして、自らの失敗によって、品位ある両親に汚名の烙印を押すことは決してなく、習慣によっていわば第二の本性を人々の中で自分のものにしている。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.14.4
Et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte. Agnosce te non hominis tantum esse, sed et Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe ut in te coelestis nativitas pateat, et ut ingenuitas divina clarescat.
PL 20, 238Bそれゆえ、あなたも、自分の起源を顧み、家系を見つめ、高貴さの栄光に気づけ。自分が人の娘であるばかりでなく、神の娘でもあり、神の生まれの高貴さに飾られていることを認めよ。あなたのうちに天の生まれが現れ、神の生まれの良さが輝くように、自らを示せ。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.14.5
Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus; ut quisquis te viderit admiretur et dicat: Quae haec nova inter homines gravitatis patientia est, quae pudoris verecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas?
PL 20, 238Bあなたのうちに、新しい重々しさ、驚くべき品位、驚嘆すべき慎み、不思議な忍耐があるように。おとめにふさわしい歩み、まことの貞潔の身のこなし、つねに節度ある、折にかなって発せられる言葉があるように。あなたを見る者は誰でも、驚いて言うであろう。「人々のうちにあって新しい重厚さの、この忍耐は何か。この恥じらいの慎みは何か。この品位の節度は何か。この円熟は何か」。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.14.6
Non est ista humana institutio, nec disciplina mortalis. Coeleste mihi aliquid in terreno corpore refulget. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus.
PL 20, 238C「これは人間の教育でも、死すべき者の教育でもない。地上の体のうちに、何か天のものが私に輝いて見える。神がある人々のうちに住んでいるのだと私は思う」と。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.14.7
Et cum te filiam Christi esse cognoverit, majori stupore tenebitur, et cogitet qualis ille sit Dominus cujus talis ancilla est.
PL 20, 238Cあなたがキリストの娘であると知るなら、見る者はいっそう大きな驚きに捕らえられ、その仕え女の主人がどのような主であるかを思うであろう。