作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola II, Caput XVI 第II書簡 第XVI章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 239A · 9 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.1

1

Vide ne aliquam humanam gloriam diligas, ne et tua portio inter illos computetur quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ad invicem quaerentes (Joan. V, 44) ? et de quibus per Prophetam dicitur: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae (Isai. XXVI, 15, sec. LXX) .

PL 20, 239A

何であれ、人の栄光を愛することのないよう気をつけよ。あなたの分け前が、次のように言われた者たちの中に数えられることのないように。「互いに栄光を求めながら、どうして汝らは信じることができるのか」(ヨハネ5:44)。また、預言者によって、こう言われる者たちについても。「彼らに災いを増し加えよ。地の栄光ある者らに災いを増し加えよ」(イザヤ26:15、七十人訳による)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.2

2

Et: Confundantur a glorificatione vestra, et ab opprobrio in conspectu Domini (Jerem. XII, 13, sec. LXX) .

PL 20, 239B

また、こうある。「汝らの誇り〔glorificatione〕のゆえに、また主の前での恥辱のゆえに、恥じ入らされよ」(エレミヤ12:13、七十人訳による)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.3

3

Nolo enim illas respicias quae saeculi non Christi sunt virgines, nec quae propositi sui et professionis immemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis in origine gloriantur; quae si pro certo Dei filias se esse crederent, numquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in patre quolibet honorato, si patrem Deum se habere sentirent.

PL 20, 239B

あなたは、世のおとめであって、キリストのおとめではない女たちを見ないでほしい。また、自らの志と誓願を忘れて贅沢を喜び、富に楽しみ、肉の高貴な生まれの起源を誇る女たちも見ないでほしい。彼女たちが本当に自分を神の娘と信じるなら、神の生まれのあとで、人間の高貴さを賛美したり、誰か尊ばれる父を誇ったりは決してしないであろう。父なる神を持つと感じるなら、そうはしないのである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.4

4

Quid tibi, o stulta, blandiris et complaces? Duos homines in exordio fecit Deus, ex quibus totius humani generis silva descendit.

PL 20, 239B

愚かな者よ、あなたは、なぜ自らを慰め、満足するのか。神は初めに二人の人を造り、その二人から人類全体の森が生い出た。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.5

5

Mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestat, sed cupiditatis ambitio; et nulla inter eos discretio potest esse quos nativitas secunda generavit, per quam tam dives quam pauper, tam liber quam servus, tam nobilis quam ignobilis, Dei efficitur filius, et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae adumbratur.

PL 20, 239B

この世の高貴さをもたらすのは、本性の公正ではなく、貪欲の野心である。第二の生まれが産んだ者たちのあいだには、どんな区別もありえない。この生まれによって、富める者も貧しい者も、自由人も奴隷も、貴い者も卑しい者も、神の子となる。地上の高貴さは、天の栄光の輝きに覆われる。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.6

6

Nusquam omnino jam comparet, dum qui retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelesti divinae gloriae nobilitate vestiuntur aequaliter.

PL 20, 239C

もはやどこにも現れなくなる。以前は世俗の栄誉において等しくなかった者たちが、天の神の栄光の高貴さを等しくまとうからである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.7

7

Nullus ibi jam ignobilitatis locus est; nec degener quisquam est quem divinae nativitatis sublimitas ornat, nisi apud illos qui non putant humanis coelestia praeponenda.

PL 20, 239C

そこには、もはや卑しさの居場所はない。神の生まれの崇高さが飾る者に、劣った者は誰もいない。ただし、天のものを人間のものに優先させるべきではないと考える者たちのもとでは別である。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.8

8

Aut si putant, quam vanum est ut sese illis in minoribus praeferant quos sibi in majoribus pares sentiant, et quasi infra se positos in terra existiment, quos sibi in coelestibus aequales crediderunt.

PL 20, 239C

そう考えるとしても、大きなことで自分と等しいと感じている者たちに、小さなことで勝っていると誇るのは、なんと空しいことか。天では自分と等しいと信じていた者たちを、地上では自分より下に置かれた者のように見なすのは。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.16.9

9

Tu autem, quaecumque Christi non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris.

PL 20, 240A

あなたはキリストのおとめであって、この世のおとめではない。現在の生の栄光をことごとく避けよ。将来に約束されたものを得るためである。