作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola IV 第IV書簡

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 242C · 3 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 4.0.1

1

Licet dominus et germanus meus de vestra petierit honestate, ut tutum velitis esse tutissimum, tamen nihil fas fuit eumdem litteris commendare, ut conduplicata petitione tutior habeatur: huic enim nocuerit puerilis culpa et error aetatis incertae, ut annorum suorum initia macularet; sed qui necdum sciret quid bonis moribus deberetur, prope sine culpa peccavit: nam se ubi ad bonam mentem considerationemque convertit, intellexit vitam scenicam consilio meliore damnandam; huic autem plena non posset evenire purgatio, nisi divinitatis accessu delicta dilueret: si quidem Catholicae religionis remedio commutatus, usum sibi loci turpioris negavit, seque ab oculis popularibus vindicavit.

PL 20, 242C

私の主人にして兄弟は、諸君の品位に対して、安全な者を最も安全であるよう計らってほしいと願ったが、それでもなお〔底本は nihil fas fuit。nihilominus fas fuit と読む〕、重ねての願いによっていっそう安全に守られるように、同じ者を書簡で推薦することは許されていた。実に、この者には、幼い咎と定まらぬ年頃の過ちが害となり、自らの年月の初めを汚した。しかし、善い習俗に何が負われているかをまだ知らなかった者として、ほとんど咎なしに過ちを犯したのである。というのも、善い心と思慮に立ち返ったとき、劇場の生活はよりよい判断によって断罪されるべきものと悟ったからである。だが、この者に完全な浄めが生じえたのは、神性の来臨によって罪〔delicta〕を洗い流すことによるほかなかった。実に、公同の宗教の治療によって改められ、いっそう恥ずべき場に出ることを自らに拒み、民衆の目から自分を引き離した。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 4.0.2

2

Domini ut supra. Quomodo itaque et divinae leges et publicae fidele corpus, et sanctificatos animos, non permittunt inhonestas exhibere delicias, et vulgares edere voluptates; maxime cum castae devotionis quodammodo videatur injuria, si quis sacro baptismate renovatus, in veterem lasciviam revocetur: oportet laudabilitatem vestram bonis favere propositis, ut is qui beneficio Dei pium munus indeptus est, in foveam theatralem cadere non cogatur.

PL 20, 242D

主人たちよ、上のとおり〔Domini ut supra。冒頭の呼びかけを繰り返す略記らしい〕。それゆえ、神の法も公の法も、信ある体と聖化された心に、不名誉な戯れ〔deliciae〕を演じ、卑俗な快楽を催すことを許さない。ましてや、聖なる洗礼で新たにされた者が昔の放縦に呼び戻されるなら、それはいわば貞潔な献身への侮辱と見えるのであるから、諸君の称賛すべき人柄は、善い志を支持するのがよい。神の恩恵によって敬虔な務めを得た者が、劇場の穴に落ちるよう強いられないようにするためである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 4.0.3

3

Vestrum tamen omnium judicium non recusat, si alias injungatis congruas pro necessitate communis patriae functiones.

PL 20, 243A

とはいえ、彼は諸君すべての判断を拒まない。諸君が共通の祖国の必要に応じて、ふさわしい別の務めを課すなら、である。