作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola I, Caput II 第I書簡 第II章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 223B · 8 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.1

1

Caeterum quod a me in omnibus epistolis quas ad te miseram vitae ac fidei tuae praecepta desiderans, jam per assiduitatem scriptorum meorum verba consumpsi, nihil novum tibi rescribere modo possum quod ante non scripserim.

PL 20, 223B

さて、あなたの生活と信仰のための教えを求めて、あなたに送ったすべての書簡のなかで、私はすでに書き物を重ねて言葉を使い果たしてしまった。それゆえ、これまでに書かなかった新しいことを、今あなたに書き返すことはできない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.2

2

Et sane propitio Deo jam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans, devotam in Christo exhibes charitatem. Unum tamen moneo, ne transcursa repetas, ne contempta desideres; ne manum aratro inserens (Luc. IX, 62) , retrorsum conversa respicias.

PL 20, 223B

実に、神が好意を寄せるがゆえに、あなたはもはや諭される必要がない。あなたは信仰を初めの段階にありながら完成させ、キリストにおいて献身の愛を示しているからである。ただ一つだけ勧める。通り過ぎたことを繰り返し求めるな。軽んじたことを慕うな。鋤に手をかけながら(ルカ9:62)、向きを変えて後ろを振り返ってはならない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.3

3

Quo utique in te redeunte vitio, ordinem suum necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiat. Alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessaverit.

PL 20, 223C

この悪があなたに戻ってくるなら、畝は必ずその筋目を失い、耕す者も当然ながら自分の報いを受けない。さもなければ、一部分で手を休めるなら、一部分すら得られない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.4

4

Nam sicut a peccato ad justitiam fugiendum est, ita et qui justitiam fuerit ingressus, ne peccato pateat praecavendum. Scriptum enim est justo (Ezech. XVIII, 24, 26) , in qua die exerraverit, justitiam non profuturam.

PL 20, 224A

というのも、罪から正義へ逃れなければならないのと同じく、正義に踏み入った者も、罪に身をさらさぬよう用心しなければならないからである。義人について、こう書かれている。踏み外した日には、正義は益とならない(エゼキエル18:24, 26)、と。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.5

5

In hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata evasimus, praemia parata perdamus. Stat enim adversus nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. Non abjiciendus est itaque clypeus, ne latus pateat.

PL 20, 224A

それゆえ、ここに踏みとどまらねばならず、ここで励まねばならない。罪を免れた我々が、備えられた報いを失わぬために。敵は我々に向かって備えを整えて立っており、信仰の盾の中心を奪われて裸になった者を、すぐに打つからである。それゆえ盾を投げ捨ててはならない、脇腹をさらさぬために。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.6

6

Non remittendus est gladius, ne hostis incipiat non timere. Porro cum armatum viderit, abibit. Nec ignoramus durum esse ac difficile adversus carnem et saeculum quotidie dimicare.

PL 20, 224A

剣を緩めてはならない、敵が恐れなくなり始めぬために。さらに、敵は武装した姿を見れば去るであろう。肉と世に対して日々戦うことが、苦しく困難であることを、我々は知らないわけではない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.7

7

Sed si aeternitatem cogites, si coelorum regna consideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur, quae tandem condigna passio est qua tanta mereamur? Luctamen autem in hoc mundo parvi temporis est.

PL 20, 224A

しかし、永遠を思い、天の国々を考えるなら——それは、我々が罪人であっても、主が与えることをよしとするであろうものである——それほど大きなものを得るにふさわしい苦しみなど、いったい何があろうか。この世での闘いは短い時間のことである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.2.8

8

Nam etsi mors non succedat, senecta succedet. Labuntur anni, fluunt tempora, et, ut spero, Dominus Jesus tamquam desideratos sibi celeriter vocabit.

PL 20, 224B

死が続かなくとも、老いが続く。年は過ぎ去り、時は流れ、そして私の望むところでは、主イエスは、我々を自分が待ち望んだ者として、すみやかに召すであろう。