Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.5.1
Post hunc astabit dignus Domini sui David semine: Ego te, Domine, per omnia nuntiavi; ego nomini tuo tantum serviendum esse clamavi.
PL 20, 225Dこの者の後に、その血筋によって自分の主にふさわしいダビデ〔dignus Domini sui semine の係りは定かでない。「自分の主の子孫を出すにふさわしい」とも読める〕が立つであろう。「私は、主よ、すべてにおいて汝を告げ知らせた。私は、ただ汝の名にのみ仕えるべきだと叫んだ」。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.5.2
Ego dixi: Beatus vir qui timet Dominum (Ps. CXI, 1) ; ego dixi: Exsultabunt sancti in gloria (Ps. CXLIX, 5) ; ego dixi: Desiderium peccatorum peribit (Ps. CXI, 10) , ut isti te agnoscerent et peccare desinerent.
PL 20, 225D「私は言った。『主を畏れる人は幸いである』(詩篇111:1)。私は言った。『聖なる者たちは栄光のうちに歓喜する』(詩篇149:5)。私は言った。『罪人たちの望みは滅びる』(詩篇111:10)、この者たちが汝を知り、罪を犯すことをやめるように」。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.5.3
Ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio superjecto, pulvere subjecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui vestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum.
PL 20, 226A「私は、王の権力を備えていたとき、荒布をかぶり、塵を敷き、私の壮麗さの印である衣を脱ぎ捨てて、身を伏せた。この者たちに、柔和と謙遜の模範が与えられるように」。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.5.4
Ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam istis probarem imitandam.
PL 20, 226A「私は、私を殺そうとした敵を容赦した。私の慈しみが、この者たちに倣われるべきものだと示すためである」。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.5.5
Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit: Ego, Domine, te per os meum loquente, praemonui: Vae his qui jungunt domum ad domum (Isa. V, 8) , ut modum cupiditati imponerem.
PL 20, 226Aこの者の後に、神の霊にふさわしいイザヤが黙することはない。「私は、主よ、汝が私の口を通して語るとき、あらかじめ警告した。『家に家を連ねる者に災いあれ』(イザヤ5:8)、貪欲に限度を課すためである」。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.5.6
Ego iram tuam peccantibus venisse testatus sum, ut istos a malefactis suis, si non spes praemiorum, saltem suppliciorum formido cohiberet.
PL 20, 226A「私は、汝の怒りが罪を犯す者たちに臨んだと証した。この者たちを、その悪行から、報いへの望みでなくとも、せめて責め苦への恐れが抑えるように」。