作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola I, Caput VII 第I書簡 第VII章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 227A · 6 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.7.1

1

Tunc illud miseris Evangelista recitabit: Ite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13; XXV, 30) . O miseri quos ista non permovent! Videbunt suam poenam et aliorum gloriam.

PL 20, 227A

そのとき、福音書記者が哀れな者たちに、あの言葉を朗読するであろう。「外の闇へ行け。そこには泣くことと歯ぎしりがある」(マタイ22:13; 25:30)。ああ、これらに心を動かされぬ哀れな者たちよ。彼らは自分の刑罰と、他の者たちの栄光を見るであろう。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.7.2

2

Utantur saeculo, dum aeternitate illa quae sanctis praeparata est non fruantur. Affluant divitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi inopes deprehendantur.

PL 20, 227A

彼らは世を享受するがよい。聖なる者たちに備えられたあの永遠を享受しないのなら。富にあふれ、金の上に伏すがよい。あちらでは貧しい者、乏しい者として見いだされるのなら。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.7.3

3

Sint in saeculo divites, dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt (Ps. XXXIII, 11) . Consequenter autem de bonis Scriptura subjecit: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.

PL 20, 227A

世では富む者であるがよい。永遠においては貧しい者となるのなら。彼らについて書かれている。「富む者たちは乏しくなり、飢えた」(詩篇33:11)。続けて聖書は善い者たちについて、こう付け加えた。「主を求める者は、あらゆる善に欠けることがない」。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.7.4

4

Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque commemorent, felicius gaudeamus opprobriis quibus nobis gloria, illis poena cumulatur.

PL 20, 227A

だから、姉妹よ、この者たちが我々を嘲笑い、我々を愚かで不幸だと言い立てても、そうした辱めをこそ、いっそう幸いに喜ぼう。それによって我々には栄光が、彼らには刑罰が積み上げられるのだから。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.7.5

5

Nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus: quia inter illos pars magna nostrorum est, quos si lucrifacere possimus, augetur in nobis gloria.

PL 20, 227B

彼らの愚かさを笑うのでなく、むしろその不幸を嘆こう。彼らのうちには我々の仲間が多くいるのだから。彼らを勝ち取ることができるなら、我々のうちに栄光は増す。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 1.7.6

6

Sed agant se ut volunt, sint nobis tamquam gentiles et publicani; nos vero salvos incolumesque tueamur. Si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. Vale soror charissima et in Christo dilectissima.

PL 20, 227B

ともあれ、彼らは望むままに振る舞うがよい。我々にとって彼らは、異邦人や徴税人のようであれ。我々は無事に損なわれずにいよう。彼らが今、我々の悲しみに喜ぶのなら、我々はのちに彼らの悲しみを喜ぶであろう。健やかであれ、いとも愛する姉妹、キリストにおいていとも愛される者よ。