作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola II, Caput XVIII 第II書簡 第XVIII章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 240C · 5 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.18.1

1

In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus Deo serviens die ac nocte. Et si vidua et quidem Judaea talis fuit, qualem nunc esse virginem convenit Christi?

PL 20, 240C

宴よりも断食に喜びを見いだせ。あのやもめを思え。彼女は神殿から離れず、断食と祈りをもって昼も夜も神に仕えていた。ユダヤのやもめでさえそのようであったのなら、キリストのおとめは今どのようであるべきか。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.18.2

2

Divinae magis dilectionis convivium dilige, et spiritalibus te satiari dapibus concupisce. Illos potius require cibos quibus anima magis quam corpus reficitur. Carnis et vini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge.

PL 20, 241A

神の愛の宴〔PL 18 の本文は lectionis「読書」〕をいっそう愛し、霊の饗応に満たされることを願え。体よりも魂が養われる食べ物を、むしろ求めよ。肉とぶどう酒の類は、熱を煽るもの、情欲を駆り立てるものとして避けよ。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.18.3

3

Et tunc, si forte, vino exiguo utere cum stomachi dolore nimio corporis compellat infirmitas. Iracundiam vince, animositatem cohibe, et quidquid illud est quod post factum poenitentiam ingerit pro maximo crimine, proximi criminis abominationem declina.

PL 20, 241A

やむをえず用いるときは、胃の痛みの激しさに体の衰弱が迫るときに、わずかなぶどう酒を用いよ〔cum stomachi dolore nimio corporis compellat infirmitas の係りは定かでない。「胃の痛みのひどさに、体の衰弱が迫るとき」と取った〕。怒りっぽさに打ち勝て。いきり立つ心を抑えよ。行ったあとに悔い改めをもたらすものは、それが何であれ、最大の罪過とみなして〔pro maximo crimine の係りは定かでない〕、罪過にほど近い忌まわしいものを避けよ。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.18.4

4

Satis quietam et tranquillam convenit esse mentem ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat, qui per Prophetam testatur et dicit: Super quem requiescam alium, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2) ?

PL 20, 241A

神の住まいとなることを望む精神は、十分に静かで穏やかであり、あらゆる激情の乱れから遠くなければならない。神は預言者を通して証しして言う。「私は、へりくだり、静かで、私の言葉におののく者のほか、誰の上に憩うだろうか」(イザヤ66:2)。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.18.5

5

Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum credere, et cave ne quid quod divinis oculis indignum sit, aut opereris aut cogites. Cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe quasi quae sis cum Deo locutura.

PL 20, 241B

神があなたのすべての業と思いを見張る者であると信じ〔底本は credere。crede と読む〕、神の目にふさわしくないことは、行うことも考えることも決してせぬよう用心せよ。祈りを営もうと望むときには、神と語ろうとする者のように自らを示せ。