Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.1
Sed, ut dicere coeperamus, non sufficere Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit, illo vel maxime testimonio comprobatur, quo comminatur Dominus aeterni ignis reos fore qui, quamvis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicit Rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus.
PL 20, 231Cしかし、言い始めたとおり、キリスト教徒にとって、悪から身を遠ざけるだけでは足りず、善い業の務めをも完成しなければならないということは、次の証言によって何よりも確かめられる。そこで主は、何も悪を行わなかったとしても、善であることをすべて行わなかった者は、永遠の火に値する有罪者となると脅して、こう言う。「そのとき王は、左にいる者たちに言う。『呪われた者どもよ、私から離れ、悪魔とその使いたちのために私の父が備えた永遠の火に入れ』」。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.2
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et reliqua (Matth. XXV, 41) . Non dixit, Discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium, aut quia furta fecistis; sed quia bona non fecerunt, condemnantur.
PL 20, 231C「私は飢えていたが、汝らは私に食べさせなかった」云々(マタイ25:41)。主は、「呪われた者どもよ、私から離れよ。汝らは殺人を、姦淫を、盗みを行ったからだ」とは言わなかった。そうではなく、善を行わなかったがゆえに、彼らは罪に定められるのである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.3
Hi aeternis gehennae suppliciis addicuntur, non quia quae prohibita fuerant admisissent, sed quia quae praecepta fuerant implere noluerunt.
PL 20, 231Cこれらの者たちが永遠のゲヘナの責め苦に渡されるのは、禁じられていたことを犯したからではなく、命じられていたことを果たそうとしなかったからである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.4
Unde advertendum est quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur, cum etiam illi rei sint qui non fecerunt quae jubentur.
PL 20, 231Dそれゆえ、なお禁じられていることを何かしている者たちに、どんな望みがありうるのかを考えなければならない。命じられたことを行わなかった者たちでさえ、有罪なのだから。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.5
Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, cum scriptum est: Qui universam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10) . Adam enim semel peccavit, et mortuus est.
PL 20, 231Dあなたが、いくつかのことを行わなかったとしても、この点で自らを慰めることを、私は望まない。こう書かれているからである。「律法全体を守っても、一つの点でつまずく者は、すべてについて有罪となった」(ヤコブ2:10)。アダムは一度罪を犯して、死んだのである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.6
Et tu te vivere posse existimas illud saepe committens quod alium, dum semel perpetrasset, occidit? An grande illum commisisse crimen putas unde merito ac juste damnatus est? Videamus ergo quid fecerit. Contra mandatum de fructu arboris edit. Quid ergo?
PL 20, 232Aそれなのにあなたは、他の者が一度行ったときに殺されたそのことを、しばしば行いながら、生きていられると思うのか。それとも、彼が罪に定められたのが、もっともなことで正当だったのは、彼が大きな罪過を犯したからだと、あなたは思うのか。では、彼が何を行ったか見てみよう。彼は戒めに背いて、木の実を食べた。それで、どうなのか。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.7
Propter arboris fructum Deus hominem morte multavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati.
PL 20, 232A神は木の実のために人を死で罰したのか。木の実のためではなく、戒めを蔑んだためである。したがって、問題は罪の質ではなく、戒めの違反である。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.8
Et qui dixit Adae ut de arboris fructu non ederet, ipse tibi praecepit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, nec detrahentes auscultes; ut omnino non jures, ut non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus, ut nulli malum pro malo reddas, ut pro calumniantibus et persecutoribus tuis ores; ut percutienti maxillam, alteram praebeas; ut in judicio saeculari non litiges; ut si quis tua auferre voluerit, gratanter remittas; ut nec iracundiae nec zeli livoris malum intra pectus admittas, ut crimen avaritiae fugias, ut omnis jactantiae ac superbiae malum caveas, et humilis ac mitis Christi exemplo vivas; malorum consortia in tantum devitans, ut cum fornicatoribus aut avaris, aut maledicentibus aut invidis, aut detrectatoribus aut ebriosis, aut rapacibus cibum non capias.
PL 20, 232Aアダムに木の実を食べるなと言った者その人が、あなたにも命じたのである。呪うな、偽るな、中傷するな、中傷する者に耳を傾けるな、決して誓うな、むさぼるな、妬むな、生ぬるくあるな、貪欲であるな。誰にも悪に悪を返すな、あなたを誹る者と迫害する者のために祈れ、頰を打つ者には他方の頰を差し出せ、世俗の裁判で争うな、誰かがあなたのものを奪おうとするなら喜んで手放せ、怒りの悪も、妬みや嫉みの悪も胸に入れるな、貪欲の罪過を避けよ、あらゆる誇りと高ぶりの悪を警戒せよ、へりくだった柔和なキリストの模範に従って生きよ。悪人との交わりをことごとく避けて、淫らな者、貪欲な者、呪う者、妬む者、悪口を言う者、大酒飲み、奪う者とは、食事さえともにしてはならない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.9
Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi? Immo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis trahebatur exemplo.
PL 20, 232Bこの者を、何かにおいて蔑んだなら、彼がアダムを容赦したのだから、あなたをも容赦するだろうか。いや、むしろ容赦されるべきだったのは、アダムのほうである。彼はまだ未熟で新しく、これ以前に罪を犯し、その罪のゆえに死んだ誰の模範にも導かれてはいなかった〔底本は trahebatur。PL 18 の本文は retrahebatur(引き止められる)〕。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.7.10
Tibi vero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post Evangelia, post apostolos si delinquere volueris, quomodo indulgeri possit ignoro.
PL 20, 232Cところが、あなたには、これほどの証しがあり、律法、預言者たち、福音書、使徒たちのあとで、もし罪を犯そうとするなら、どうして赦されうるのか、私は知らない。