作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola VIII, Caput I 第VIII書簡 第I章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 246A · 4 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.1.1

1

Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est; si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodammodo publicae veritatis vi evicta est; si sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberat oculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra, sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret.

PL 20, 246A

諸君の市で我々をひどく悲しませていたものが取り除かれたなら、まったく明白な、いわば公の真理の力に抗う人の心の頑なさが打ち負かされたなら、平和の甘美が味わわれ、一体性の愛がもはや傷ついた目をはね返さず、健やかな目を照らし活気づけるなら、これらは我々の業ではなく、神の業である。我々が諸君のもとにいて、我々の語りと勧めによってこれほどの群衆の回心が起こったとしても、私はこれらを人間の業にはまったく帰さないであろう。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.1.2

2

Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum extrinsecus docet.

PL 20, 246B

これを行い成し遂げるのは、〔神〕である。神は、自らの奉仕者たちを通して、事の徴によって外から戒め、事そのものによっては、自ら外から〔底本は extrinsecus。ミーニュの脚注の推定に従い intrinsecus「内から」と読む〕教える。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.1.3

3

Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18) .

PL 20, 246B

諸君のうちで称賛に値することが成されたのは、我々によってではなく、ただ一人奇しい業を行う者〔神〕によってである(詩篇71:18)。だからといって、諸君のもとを訪ねるのに、我々がいっそう鈍く動かされるべきではない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.1.4

4

Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina, quam nostra; quia et nos si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus. Unde Apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7) .

PL 20, 246B

我々は、自分たちの業よりも、神の業を見るために、はるかに急いで駆けつけるべきである。我々もまた、何か善いものであるとすれば、人間の業ではなく、神の業だからである。それゆえ使徒は言った。「植える者も何ものでもなく、水をやる者も何ものでもない。成長を与える神こそが〔すべてである〕」(一コリント3:7)。