Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.1
Dicis forsitan: Doce me ergo quid sit justitia, ut eam si cognoverim, facilius implere sufficiam.
PL 20, 230Cあなたは言うかもしれない。「それなら、正義とは何か、私に教えよ。それを知れば、より容易に果たすことができよう」と。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.2
Dicam tibi breviter ut valeo, et verborum utar simplicitate communium; quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioris eloquentiae narrationibus pandi.
PL 20, 230C私は力の及ぶかぎり、あなたに簡潔に述べ、ありふれた言葉の素朴さを用いる。我々が論じている事柄は、雄弁な修辞の言葉によって決して覆い隠されるべきものではなく、より素朴な弁舌の叙述によって示されるべきものだからである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.3
Res enim omnibus in commune necessaria, communi debet sermone monstrari. Justitia ergo non aliud est quam non peccare; non peccare autem est legis praecepta servare.
PL 20, 230C万人に共通して必要な事柄は、万人に通じる言葉で示されなければならない。それゆえ、正義とは罪を犯さないこと以外のものではない。罪を犯さないとは、律法の命令を守ることである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.4
Praeceptorum vero observatio duplici genere custoditur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas. Hoc est quod dicit Psalmista: Recede a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 15) .
PL 20, 230D命令を守ることは二つの仕方で保たれる。禁じられていることを何一つ行わず、命じられていることをすべて果たそうと努めることである。これこそ詩篇作者の言うことである。「悪から退き、善を行え」(詩篇33:15)。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.5
Nolo enim in hoc putes constare justitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio continetur: quoniam qui dixit: Recede a malo, ipse dixit, et fac bonum.
PL 20, 230Dあなたが、悪を行わないことに正義が成り立つと考えることを、私は望まない。善を行わないことも悪であり、そのどちらにおいても律法の背反が含まれるからである。「悪から退け」と言った者が、同じく「そして善を行え」とも言ったのだから。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.6
Si a malo recesseris et non feceris bonum, transgressor es legis, quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur.
PL 20, 230D悪から退いても善を行わなければ、あなたは律法の違反者である。律法は、悪い行いを忌み嫌うことにおいてだけでなく、善い業を完成することにおいても満たされる。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.7
Neque enim tibi hoc solum praecipitur ut vestitum suis non spolies indumentis, sed ut spoliatos operias tuis; neque ut habenti panem non auferas suum, sed ut non habenti tuum libenter impertias; neque ut solum pauperem suo non pellas hospitio, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo.
PL 20, 231Aあなたに命じられているのは、衣を着た者からその衣を剝ぎ取らないことだけではない。剝ぎ取られた者たちをあなたの衣でおおうことでもある。パンを持つ者から、その持ち物を取り上げないことだけでなく、持たない者に、あなたのものを喜んで分け与えることでもある。貧しい者をその宿から追い出さないことだけでなく、追い出されて持たない者を、あなたの宿に迎え入れることでもある。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.8
Praeceptum enim est nobis flere cum flentibus (Rom. XII, 15) . Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrymantur causis, praebemus auxilium?
PL 20, 231A我々には「泣く者とともに泣け」(ローマ12:15)と命じられている。彼らの必要に何一つ与らず、彼らが涙を流す原因となっている事柄において、何の助けも与えないのなら、どうして我々は彼らとともに泣いていると言えるだろうか。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.9
Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem; sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas.
PL 20, 231A神は、我々の涙の実りのない潤いを求めるのではない。涙は痛みのしるしであるから、神はあなたが他人の苦難を自分のものと同じように感じることを望むのである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.10
Et quomodo tibi, in tali tribulatione si esses, subveniri cuperes, ita alteri ipse subvenias, propter illud: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis (Matth. VII, 12) .
PL 20, 231Bまた、あなたが同じ苦難の中にあれば助けられたいと願うであろうように、あなた自身も他人を助けよ。それは次の言葉のとおりである。「人々が汝らに善をなすことを汝らが望むなら、何であれ、汝らも同じように彼らにせよ」(マタイ7:12)。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.11
Nam cum flente flere, si nihil, cum possis flenti conferre, conferas, subsannationis, non pietatis indicium est. Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit, et immensae misericordiae affectum lacrymarum contestatione monstravit.
PL 20, 231B泣く者とともに泣いても、できるのに泣く者に何も与えないのは、嘲りのしるしであって、情愛〔pietas〕のしるしではない。実に、我々の救い主は、ラザロの姉妹マリアとマルタとともに泣き、限りない慈しみの情を涙の証しによって示した。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.6.12
Et verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cujus causa lacrymae funduntur, sororibus vivus redditur. Et hoc fuit pie flere cum flentibus, occasionem fletus auferre. Sed quis potens? inquies. Sed nec tibi aliquid impossibile imperatur. Implevit omnia qui quod potuit fecit.
PL 20, 231Bまことの慈しみ〔pietas〕のしるしとして、すぐに業が続いた。涙が流される原因であったラザロが、よみがえらされ、生きて姉妹たちに返されたのである。これが、泣く者とともに慈しみ深く〔pie〕泣くことであり、涙の原因を取り去ることであった。あなたは言うだろう。「だが、誰にそんな力があろうか」と〔PL 18 の本文は「だが、彼は力ある者としてそれを行ったのだ」〕。しかし、あなたに不可能なことが命じられているのではない。できることを行った者は、すべてを果たしたのである。