Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.15.1
Si vis ergo habere partem cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut nec inimicis quidem vicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret.
PL 20, 238Cそれゆえ、キリストとともに分け前を持つことを望むなら、キリストの模範に従って生きなければならない。キリストは、あらゆる悪意と邪悪からあまりに遠く、敵にさえ仕返しをせず、むしろ彼らのために祈った。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.15.2
Nolo enim ut eas animas Christianas existimes esse, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientiae coram Deo testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit.
PL 20, 238C兄弟姉妹を憎む者とまでは言わないが、全き心と、神の前での良心の証しをもって、隣人を愛さない者たちを、私は、キリスト教徒の魂と考えるようにあなたに望まない。キリスト教徒には、キリストに似て、敵をさえ愛することが必要なのである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.15.3
Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo fallaci sermone seducat. Nonnisi sanctos et justos et simplices et innocentes et puros coelestis aula suscipiet: nullum apud Deum locum habet malitia.
PL 20, 239A聖なる者たちとの交わりを持つことを望むなら、悪意と邪悪の思いから胸を清めよ。誰にもあなたを欺かせるな。誰にも偽りの言葉であなたを惑わせるな。聖なる者、正しい者、素朴な者、無垢な者、清い者でなければ、天の宮廷は受け入れない。悪意は神のもとに居場所を持たない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.15.4
Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, alterum velle vel laedere; nihil tam probabile quam omnes amare.
PL 20, 239Aキリストとともに支配することを望む者は、あらゆる邪悪と欺きから清くなければならない。誰かを憎み、さらに他の者を傷つけようとすることほど、神に反し、神に忌まわしいものはない。すべての人を愛することほど、神に是認されるものはない。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.15.5
Quod Propheta prospiciens testatur dicens: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI, 10) .
PL 20, 239A預言者はそれを見通して証しして言う。「主を愛する者らよ、悪を憎め」(詩篇96:10)。