作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 20 › Epistolae Sulpicio Severo attributae

Epistola II, Caput VIII 第II書簡 第VIII章

Anonymous · Epistolae Sulpicio Severo attributae · PL 20, 232C · 9 sectiones

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.1

1

An tibi de virginitatis praerogativa plaudes? Memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est.

PL 20, 232C

あなたは、おとめの身の特権を誇って、自分に拍手を送っているのか。思い起こせ。童貞〔virgo〕のアダムとおとめのエバが罪を犯したのであり、体の純潔は罪を犯す者に何の益ももたらさなかった。罪を犯すおとめは、マリアにではなく、エバになぞらえられるべきである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.2

2

Non negamus in praesenti tempore remedium poenitentiae; sed hortamur magis praemium sperare debere quam veniam. Turpe est enim delicti indulgentiam postulare quae palmam virginitatis exspectant, et illicitum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castraverunt.

PL 20, 232C

我々は、現在の時に悔い改めという救済策があることを否定しない。だが、むしろ赦しよりも報いを望むべきだと勧める。おとめの身のヤシを待ち望む者が、罪〔delictum〕の赦しを請うのは恥ずべきことであり、許されたことからさえ自らを去勢した者が、許されないことに陥るのも恥ずべきことだからである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.3

3

Licitum quippe est matrimonii inire consortium. Et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam copulam contempserunt nuptiarum, ita damnandae non sunt quae propter incontinentiae voluptatem, nondum Deo devotae, remedio apostolico abutuntur.

PL 20, 232C

婚姻の交わりに入ることは、実に許されている。キリストへの愛と天の国の栄光のために結婚の結びつきを蔑んだ者たちは称賛されるべきであるが、まだ神に献げられていない身で、自制のなさの快楽のゆえに〔PL 18 の本文は「無垢でありたいという望みのゆえに」〕使徒の救済策〔結婚のこと。一コリント7章で使徒が認める婚姻を言う〕を用いる〔abutuntur〕者たちは、非難されるべきではない。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.4

4

Ergo, ut diximus, quae connubia deserunt, non illicita sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si maledicant, si detrahant, si detrahentes probantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis vel avaritiae in propriis incurrant crimen, si zeli, si livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent, si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, et alia quae fieri solent illicite faciant; quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet?

PL 20, 232D

それゆえ、すでに述べたとおり、婚姻を捨てる者たちは、許されないことではなく、許されたことを退けているのである。ところが、そうした女たちが、誓い、呪い、中傷し、中傷する者の言うことを聞いていると認められ、悪に悪を返し、他人のものへの貪欲、自分のものへの吝嗇の罪過に陥り、妬みと嫉みの毒を持ち、律法と使徒の定めに反して何かふさわしくないことを語り、あるいは思い、肉において人に気に入られようと熱心に、身づくろいをし飾り立てて出歩き、ほかにも、とかく許されない形でなされがちなことを行うなら、許されたことを退けながら許されないことを行うことが、彼女たちに何の益になろうか。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.5

5

Si vis prodesse tibi quod licita contempsisti, vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum est enim timuisse quod minus est, et non timere quod majus est; aut ab iis non vitari quae prohibentur, quae subterfugerint quae conceduntur.

PL 20, 233A

許されたことを蔑んだことがあなた自身の益となることを望むなら、許されないことを何も行わないよう気をつけよ。小さいほうを恐れながら大きいほうを恐れないのは愚かであり、許されたことを避けた者が、禁じられたことを避けないのも愚かである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.6

6

Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) . Quae Dei sunt, inquit, cogitat; non quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat. Quae sunt ergo Domini?

PL 20, 233A

使徒は言う。「未婚の女は、神のことを思い、いかに神に喜ばれるかを思って、体も霊も聖であろうとする」(一コリント7:34)。神のことを思う、と彼は言う。世のことでも、人のことでもなく、神のことを思うのである。では、主のものとは何か。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.7

7

Dicit Apostolus: Quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae (Philipp. IV, 8) , ista sunt Domini, quae sanctae vere apostolicae virgines die noctuque meditantur et cogitant.

PL 20, 233B

使徒は言う。「すべて聖なること、すべて愛すべきこと、すべて良い評判のこと、徳があり、訓育の称賛があるなら」(フィリピ4:8)。これらが主のものであり、聖なる、まことに使徒的なおとめたちは、昼も夜も、これらを黙想し、思っている。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.8

8

Dei est etiam regnum coelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est immortalitatis incorruptio; Domini est splendor solis, qui sanctis promittitur: Domini sunt plures iterum in coelestibus mansiones, Domini est fructus trigesimus et sexagesimus et centesimus.

PL 20, 233B

天の国もまた神のものである。死者の復活は主のものであり、不死の不朽は主のものである。聖なる者たちに約束された太陽の輝きは主のものである。また、天にある多くの住まいは主のものであり、三十倍、六十倍、百倍の実は主のものである。

Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.8.9

9

Haec cogitant, et quibus possint operibus promereri quae Domini sunt, cogitant. Domini est etiam lex novi et veteris Testamenti, in quibus ejus elogia sancta refulgent: quae si virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis propheticum illud: Fundamenta aeterna super terram solidata, et mandata Domini in corde mulieris sanctae (Eccli. XXVI, 24) .

PL 20, 233B

おとめたちは、これらを思い、また主のものにふさわしくなりうる業を思っている。新約と旧約の法もまた主のものであり、その中で彼の聖なる言葉が輝いている。もしおとめたちが、これを絶え間なく黙想するなら、主のものを思っているのであり、彼女たちにおいて、次の預言の言葉が満たされる。「永遠の基は大地の上に固められ〔PL 18 の本文は「堅固な岩の上に」〕、主の戒めは聖なる女の心にある」(集会の書26:24)。