Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.2.1
Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit.
PL 20, 246Cクセノクラテスは、諸君が書いているとおり、また我々もあの書物から思い出すとおり、節制の実りについて論じることで、酒飲みであるのみならず、そのとき酔ってもいたポレモンを、突然別の習俗へと向け変えた。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.2.2
Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus: tamen ne id ipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino.
PL 20, 246Cそれゆえ、諸君が賢く真実に理解したとおり、あの者が神のために獲得されたのではなく、ただ奢侈の支配から解き放たれただけであるにせよ、それでも、彼においてより善く成されたそのこと自体さえ、私は人間の業に帰さず、神の業に帰したい。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.2.3
Ipsius namque corporis, quod est infirmum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore et perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! quid enim superius vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri?
PL 20, 246C我々の弱いものである体そのものにおいても、もし何か善いもの、たとえば容姿と力と健康、その類のものがあるなら、それは本性の創造者にして完成者である神からでなければありえない。まして心の善いものを授けうる者は、ほかに誰もいない。実に、人間の愚かさは、これ以上に思い上がった、あるいは恩知らずなことを考えうるだろうか。神が人を肉において美しくするのに、心において貞潔にするのは人によると考えるなら。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.2.4
Hoc in libro Christianae sapientiae scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21) .
PL 20, 247Aこのことは、キリスト教の知恵の書に書かれている。「私は知っていた」と彼は言う。「神が与えるのでなければ、誰も自制する者でありえないことを。そして、この賜物が誰のものかを知ること、これ自体が知恵に属していた」(知恵の書8:21)。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.2.5
Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus exsisteret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret.
PL 20, 247Aそれゆえポレモンが、奢侈の者から自制する者となり、この賜物が誰のものかをさらに知って、迷信を捨てて敬虔にその与え手を礼拝したなら、ただ自制する者であるのみならず、まことに賢く、救いにかなって信心深い者となったであろう。そのことは、彼にとって、現在の生の品位のためだけでなく、来たるべき生の不死のためにも力があったであろう。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.2.6
Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis; quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est!
PL 20, 247Aそれゆえ、諸君が今しがた我々に知らせた、諸君の、また諸君の民のあの回心を、私が自分のものとして主張すべきことは、なおさら少ない。それは、私が語ることなく、せめて居合わせることさえなく、疑いなく神によって成されたのである。まことに成された者たちにおいては。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 8.2.7
Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis.
PL 20, 247Bそれゆえ、とりわけこのことを知れ。このことを敬虔に、へりくだって思え。兄弟たちよ、神に、神に感謝せよ。神を畏れよ、衰えないために。愛せよ、進歩するために。