Epistolae Sulpicio Severo attributae 7.1.1
Sanctae religionis fidus interpres universa componit, ut peccatis ulterius locus esse non possit; nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut vitam beatam submotis erroribus agitemus?
PL 20, 244D聖なる宗教の忠実な解釈者は、すべてを整え、罪にはもはや居場所がありえないようにする。実際、あなたはこれほどの習俗の聖性によって、誤りを取り除いて幸いな生を送ること以外に、何を約束しているのか。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 7.1.2
In quo laudem maximam tuis video convenire virtutibus, quod imperitam mentem piis hortationibus immutaris, et ad optimam traxeris rationem.
PL 20, 245Aこの点に、あなたの徳にふさわしい最大の称賛があると私は見る。あなたが敬虔な勧めによって無知な精神を変え、最善の道理へ引いたことである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 7.1.3
Caeterum non ita mirabile videretur si eruditos animos infusa sapientia confirmasses; est enim prudentibus viris cum devotione cognatio, nec est cito conveniens credulitati rusticitas.
PL 20, 245Aもっとも、あなたが注がれた知恵によって学識ある心を固めたのであれば、それほど驚くべきことには見えないであろう。思慮ある人々には献身との類縁があり、粗野は信じることにすぐには合わないからである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 7.1.4
Sic illi qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt: illi vero qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas juvari sentiunt facilitate pingendi; consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domne, praedicatio singularis est exhibenda, quod impolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos, et humana sentire feceris, et divina cognoscere.
PL 20, 245Aたとえば、石から生き物の像を刻み出す者たちは、いっそう困難な仕事を営む。きわめて固い岩に鉄の道具を打ち込むからである。これに対して、より柔らかい材料での試みを引き受けた者たちは、描き出す容易さに自分の手が助けられるのを感じる。そして、骨の折れる労苦が、職人の最大の名誉をもって評価されるのは当然と考えられる。そのように、殿〔domne〕、あなたには格別の称賛が捧げられねばならない。粗削りで粗野な思いを咎の闇から解き放ち、人間のことを感じ、神のことを知るようにさせたからである。