Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.5.1
Tres enim species sunt per quas regni coelestis possessio introitur. Prima est pudicitia, secunda mundi contemptus, tertia vero justitia: quae ut connexae plurimum se possidentibus praestant, ita divisae prodesse difficile possunt; dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter alias flagitatur.
PL 20, 230A天の国の所有に入る道は三つある。第一は貞潔、第二は世の蔑み、第三は正義である。これらは結びついていれば、所有する者に大いに益をもたらすが、切り離されては益となりがたい。そのどれもが、それ自体のためだけでなく、他のもののためにも求められているからである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.5.2
In primis ergo quaeritur pudicitia ut facilius subsequatur mundi contemptus, quia ab illis mundus contemni levius potest qui matrimonii nexibus non tenentur; mundi vero contemptus exposcitur ut justitia conservetur, quam difficile implere possunt qui saecularium bonorum cupiditatibus et mundanarum voluptatum negotiis implicantur.
PL 20, 230Aまず貞潔が求められるのは、世の蔑みがより容易にあとに続くためである。婚姻の絆に縛られていない者たちのほうが、世をたやすく蔑めるからである。世の蔑みが要求されるのは、正義が保たれるためである。世俗の財への欲望と世の快楽にかかわる営みに巻き込まれている者たちには、正義を満たすことが難しい。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.5.3
Quisquis ergo pudicitiae possidet primam speciem, et secundam, quae est mundi contemptus, non obtinet, pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est.
PL 20, 230Bそれゆえ、第一の貞潔を持ちながら、第二の世の蔑みを得ていない者は、第一のものを、ほとんど理由なく持っていることになる。第一のものが求められたのは第二のもののためであるのに、その第二のものを持たないからである。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.5.4
Et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est justitia, desit, frustra laborat, quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere?
PL 20, 230Bまた、第一と第二を持っていても、第三の正義を欠いているなら、その労苦はむなしい。上の二つは、とりわけ第三のもののために求められているからである。世の蔑みのために貞潔を持ちながら、そのために貞潔を持つはずのものを持たないとは、何の益があろう。
Epistolae Sulpicio Severo attributae 2.5.5
Vel cui rei mundum contemnas, si justitiam, propter quam pudicitiam et propter quam mundi contemptum habere te convenit, non custodias? quia ut prima species propter secundam est, ita et prima et secunda propter tertiam; quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet.
PL 20, 230Bあるいは、そのために貞潔を、そのために世の蔑みを持つべきである正義を守らないのなら、何のために世を蔑むのか。第一のものが第二のもののためにあるように、第一と第二は第三のためにあるからである。この第三のものがなければ、第一も第二も益とならない。