作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput IX 第IX章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 518B · 12 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.1

1

Quidquid ergo de Spiritu sancto diximus, hoc similiter et a Patre et a Filio fieri intacta et indiscussa dimisimus; licet pro certo noverimus quia sancta et inseparabilis Trinitas numquam aliquid extra se noverit operari.

PL 17, 518B

それゆえ、聖なる霊について我々が述べたことは、父と子によっても同じように成されるものとして、手つかずのまま、論じ尽くさぬまま措いた。もっとも、聖にして不可分の三位一体は、自らの外で何事かを働くことを決して知らないと、我々は確かに知っている。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.2

2

Et ut ita esse clareant quae dixi, breviter insinuabo. Incarnationem Verbi Trinitas fecit, et tamen non pertinet incarnatio nisi ad Verbum (Augustin. lib. cont. Serm. Arian. c. 15) .

PL 17, 518B

私の述べたことがそのとおりであると明らかになるよう、手短に示そう。言葉の受肉を成したのは三位一体であるが、受肉は言葉にのみ属する(アウグスティヌス『アレイオス派の説教への反論』第15章)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.3

3

Vocem de coelo super Filium post baptismum Trinitas fecit, et tamen non pertinet nisi ad Patrem. Adventum Spiritus sancti supra Filium in specie columbae (Luc. III, 22) Trinitas fecit, et tamen non pertinet nisi ad Spiritum sanctum.

PL 17, 518B

洗礼ののち子の上に天から声を発したのは三位一体であるが、その声は父にのみ属する。鳩の姿で子の上に聖なる霊が到来したこと(ルカ3:22)を成したのは三位一体であるが、それは聖なる霊にのみ属する。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.4

4

Quam trinam operationem in unitate manentem comprobat beatus Apostolus dicens: Divisiones enim gratiarum sunt, unus autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, unus autem Dominus: et divisiones operationum sunt, unus autem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq) .

PL 17, 518C

一体性のうちにとどまるこの三重の働きを、福なる使徒は次のように言って確かめる。「恩寵の分かちは多様であるが、霊は一つである。務めの分かちは多様であるが、主は一つである。働きの分かちは多様であるが、すべての者の内にすべてを働かせる神は一つである」(一コリント12:4以下)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.5

5

Tria ergo haec unam credentibus tribuunt gratiam, quia non alia atque alia est substantia sanctae et inseparabilis Trinitatis. Cum ergo singula et Pater et Filius et Spiritus sanctus dicantur operari, omnia tamen pariter operantur.

PL 17, 518C

それゆえ、この三つは、信じる者たちに一つの恩寵を与える。聖にして不可分の三位一体の実体は、別々のものではないからである。したがって、父も子も聖なる霊も、それぞれが働くと言われるが、すべてのことを等しく共に働くのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.6

6

Sapientia condidit, Spiritu animavit, et justo ordinavit judicio. Ipse ergo justitia sua mundum in varias formas distribuit, et gratia sua ordinante, tanta illius membra incomprehensibiliter dispensat, continet et gubernat: cujus providentiae gubernatio tam justa, tam arcana, tam occulta est; ut quae putatur poena, medicina sit patienti.

PL 17, 518C

知恵によって創り、霊によって生かし、正しい裁きによって秩序づけた。それゆえ、神自身がその正義によって世界を多様な形に分け、その恩寵によって秩序を与え、その数多くの部分を、人の測り知れぬ仕方で配剤し、保ち、治める。その摂理の統治はかくも正しく、かくも奥深く、かくも隠れており、刑罰と思われるものが、それを受ける者には薬となるほどである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.7

7

Unus ergo Deus in sancta Trinitate consistens haec operatur: quod ipse de se comprobans, per Esaiam prophetam dicit: Ego Dominus, et non est amplius extra me (Esai. XLV, 6 et 7) , hoc est, praeter Verbum et Spiritum meum, virtutem ac sapientiam meam, quae in me est semper; nullus est alter Deus atque salvator, de quo idem propheta dicit: Et mittet eis Dominus salvatorem, qui eos salvos faciat a peccatis eorum (Ibidem 5).

PL 17, 518D

それゆえ、聖なる三位一体のうちに立つ唯一の神が、これらを働く。神はこのことを自ら確証して、預言者イザヤを通して言う。「私は主である。私のほかにさらに〔神は〕ない」(イザヤ45:6–7)。すなわち、私の言葉と霊、私の力と知恵、私の内に常にあるものを除いて、ほかの神も救い主もない、という意味である。同じ預言者はその救い主について言う。「主は彼らに救い主を遣わし、彼らをその罪から救わせる」(イザヤ45:5)〔直前の引照(イザヤ45:6–7)の章の5節を指すが、引かれた句はイザヤ19:20に当たる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.8

8

Et iterum ex persona Patris supra scriptus propheta dicit: In memetipso juravi, quia egredietur ex ore meo verbum, et ad me vacuum non revertetur (Esai.XIX, 20; XLV, 23; LV, 11) .

PL 17, 519A

また、先に記した預言者は、父の人格から再び言う。「私は私自身にかけて誓った。言葉が私の口から出て、むなしく私のもとに帰ることはない」(イザヤ19:20;45:23;55:11)〔最初の「19:20」は前の節の句に当たる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.9

9

Non est revera Verbum Patris ad eum vacuum reversum, quia obsides salutis nostrae, id est, veram animam et verum corpus susceptum in dexteram collocavit Patris.

PL 17, 519A

父の言葉は、実際、むなしく父のもとに帰ったのではない。我々の救いの人質、すなわちまことの魂とまことの体を、受け取って父の右に置いたからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.10

10

Quod ita esse futurum in Spiritu propheta intuens dicit: Vere tu es Deus absconditus ( Esai. XLV, 15) , id est, in carne, Deus Israel Salvator; et iterum: Absconditus vultus ejus et despectus (Esai. LIII, 2) ; ut scilicet humano corpore divina potentia celaretur; et iterum: Et homo est, et quis cognoscit eum (Jerem. XVII, 9) ?

PL 17, 519A

預言者は、霊において、そうなることを見据えて言う。「まことに汝は隠れた神である」(イザヤ45:15)。すなわち、肉において隠れた神、「イスラエルの神、救い主」である。また、「その顔は隠され、蔑まれた」(イザヤ53:2)。神の力が人の体に覆い隠されるためである。また、「彼は人である。誰が彼を知ろうか」(エレミヤ17:9)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.11

11

Et iterum: Hic Deus noster, non aestimabitur ad eum alius, qui in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36) , et iterum: Homo in dolore, et sciens ferre infirmitates (Ibid. 38) ; verum scilicet corpus hominis per haec verba, et veram demonstrans animam, qui sciens ferre infirmitates divinitate superavit, pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in coelis sunt, sive quae in terra (Esai, LIII, 4; Coloss. I, 28) .

PL 17, 519B

また、「これは我々の神である。ほかの者がこの者に並べて考えられることはない。この者は地上に現れ、人々とともに暮らした」(バルク3:36)。また、「人は苦しみのうちにあり、弱さを担うことを知る」(バルク3:38)〔刷られた引照は「同書38」。引かれた句はイザヤ53:3に当たる〕。これらの言葉によって、人のまことの体を、またまことの魂をも示している。弱さを担うことを知る者は、神性によって勝利し、その十字架の血によって、天にあるものも地にあるものも和らげた(イザヤ53:4;コロサイ1:28)〔引かれた句はコロサイ1:20に当たる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 9.12

12

Claruit enim per haec verba, in Dominum Jesum Christum, non ex parte veritatem, et ex parte mendacium: sed omnem in eo esse veritatem, id est, et Dei hominis.

PL 17, 519B

これらの言葉によって、主イエス・キリストについて明らかにされたのは、真理の一部と偽りの一部があるということではなく、彼のうちにはすべての真理がある、すなわち神にして人であるキリストの真理がある、ということである。