作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput I 第I章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 509A · 10 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.1

1

Nullus igitur qui sanum sapit omnipotentem Deum, qui Trinitas et spiritus est, corpus aliquod visibile aut palpabile arbitretur: sed simplicem rationabilem, invisibilemque naturam intelligat, et quae nulla omnino compage solidata, aut aliquid ei extrinsecus, aut aliunde videatur adjunctum: quem nulla substantia, nulla creatura, nulla umquam dominatio antecedit.

PL 17, 509A

〔この論考は「それゆえ」で始まる〕それゆえ、健全な思慮をもつ者は誰も、三位一体であり霊である全能の神を、何か見える、あるいは触れうる体だと考えてはならない。むしろ、単純で理性的で見えない本性と理解すべきである。それは、いかなる結合によっても固められておらず、また何かがそれに外から、あるいは他の所から付け加えられたとも見えない本性である。その神に先立つ実体も、被造物も、いかなる主権も、かつてなかった。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.2

2

Fons ergo et principium virtutum omnium, visibilium et invisibilium creaturarum, id est, coelestium et terrestrium conditrix, sancta et inseparabilis Trinitas est, quae in se recipit nihil externum; ne circumscripta videatur, aut alicujus rei indiga esse inveniatur, cum pura et unimoda ac mystica, et ut ita dicam, unione fecunda semper est.

PL 17, 509A

それゆえ、あらゆる力の源泉であり始まりであり、見えるものと見えないものの被造物、すなわち天のものと地のものの造り主であるのは、聖なる分かたれざる三位一体である。三位一体は自らのうちに外のものを何も受け入れない。それは、限定されたものと見えたり、何かを欠くと見いだされたりしないためである。三位一体は純粋で、単一の様態をもち、奥義的であり、言うなれば、合一によってつねに豊かである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.3

3

Tanta est enim in tribus inseparabilis et inconfusa unitatis essentia, ut nihil extra se sancta Trinitas agere videatur: in qua sancta et inseparabili Trinitate vera est aeternitas, immutabilis veritas, et aeterna ac perfecta est charitas.

PL 17, 509A

三者における分かたれず混ざらぬ一体性の本質は、これほど大きい。それゆえ聖なる三位一体は、自らの外では何も行わないと見える。この聖なる分かたれざる三位一体のうちに、真の永遠、変わらぬ真理、永遠で完全な愛がある。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.4

4

Et ideo verius cogitatur Deus, quam dicitur; quia incomprehensibilis semper est. Deus ergo omnipotens qui nec sexum habet, nec aetatem, nec definita corporis membra, sic se voluit excellentissime, evidentissime, atque magnificentissime praedicari.

PL 17, 509B

それゆえ神は、語られるよりも真に思考される。つねに把握しえないからである。それゆえ、性も年齢も、定まった体の肢体ももたぬ全能の神は、このように、最も卓越して、最も明白に、最も壮麗に宣べられることを望んだ。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.5

5

Aeternitas ergo in Patre, species in imagine, usus in munere est (August. l, VI de Trin. c. 10, ex Hilar. l. II de Trinit.): et haec tria unus est Deus; non tamen in unius singularitate personae, sed unius Trinitatis essentia constans.

PL 17, 509B

それゆえ、永遠は父のうちにあり、姿は像のうちにあり、享受は賜物のうちにある(アウグスティヌス『三位一体論』第6巻第10章、ヒラリウス『三位一体論』第2巻から)〔この丸括弧はベネディクト会の編者が典拠を示したもの〕。そしてこの三つは一つの神である。ただし、一つのペルソナの単独性においてではなく、一つの三位一体の本質において成り立つ。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.6

6

Unus ergo diligens eum, qui de illo est: et unus diligens eum, de quo est: et ipsa dilectio idem unus utrorumque, id est, Spiritus sanctus. Et tamen tria haec, ut dictum est, unus bonus, verus, justus, lumen, vita, veritas, spiritus atque charitas est Deus.

PL 17, 510A

一方は、自分から出た者を愛し、他方は、自分がそこから出た者を愛し、その愛そのものが、両者に共通する同じ一つの者、すなわち聖なる霊である。それでも、すでに言ったとおり、この三つは、善であり、真であり、正しく、光であり、生命であり、真理であり、霊であり、愛である、一つの神である。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.7

7

Deus ergo, quia aeternus et auctor est omnium, compositus intelligi non potest; ne anteriora Deo sint, quibus putatur esse compositus. Cunctam ergo creaturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse.

PL 17, 510A

それゆえ神は、永遠であって万物の創造者であるから、合成されたものとは理解されえない。合成の材料と考えられるものが、神より先にあることになってしまうからである。それゆえ、神自身ではない全被造物を、神自身のほかの誰も作らなかった。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.8

8

Ergo aeternus appellari non potest, nisi is qui initio et fine caret, id est, Deus Pater, qui coaeternum sibi et coomnipotens Verbum et Spiritum habet.

PL 17, 510A

それゆえ、永遠と呼ばれうるのは、始まりも終わりも欠く者、すなわち父なる神のみである。この神は、自らと同じく永遠で同じく全能の言葉と霊をもっている。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.9

9

Quod intellectum perspicue probat substantiam Filii ac Spiritus sancti ante omnem creaturam exsistere, et extra omnia tempora, atque principium in Deo Patre semper permanere.

PL 17, 510A

この理解は、子と聖なる霊の実体が、あらゆる被造物に先立って存在し、すべての時間の外にあり、始原として父なる神のうちにつねにとどまることを、明らかに証明する。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 1.10

10

Spiritus ergo sanctus non est genitus, sed genitoris genitique suavitas, sanctitas atque aeternitas est. Nam cum Pater sit Spiritus, et Filius Spiritus: et Pater sanctus, et Filius sanctus; proprie tamen de Spiritu dicitur Spiritus sanctus. Quia ergo coaeternus est, et communis ambobus, id ipse vocatur, quod ambo sunt.

PL 17, 510B

それゆえ聖なる霊は、生まれたものではなく、生む者と生まれた者の甘美であり、聖さであり、永遠である。父は霊であり、子も霊であり、父は聖であり、子も聖であるが、それでも固有の意味で「聖なる霊」と言われるのは、霊についてである。霊は共に永遠であり、両者に共通であるから、両者がそうであるところのものとして、自らが呼ばれるのである。