De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.1
Sed hoc non intelligit humana sapientia, quam condemnat beatus Apostolus dicens: Fides vestra non sit in sapientia hominum, quorum Dominus cogitationes novit, quoniam vanae sunt : sed in virtute Dei (I Cor. II, 5) ; et iterum : Non edocti humanae sapientae verbis, sed edocti Spiritu sancto (Ibidem 13).
PL 17, 519Cしかし、人の知恵はこのことを悟らない。福なる使徒はそれを断罪して言う。「汝らの信仰は人々の知恵にあるのでなく、神の力にあるように。主は人々の思いを知っており、それはむなしい」(一コリント2:5)。また、「人の知恵の言葉によって教えられたのでなく、聖なる霊によって教えられた」(一コリント2:13)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.2
Ergo fides non sit in hominum sapientia, et haeresis non est. In Patre ergo semper Filius et Spiritus sanctus est; quod ita esse ipse Filius confirmat dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : unum propter naturam divinitatis, sumus propter personarum proprietates; et iterum: Ecce venit hora . . . ut me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) ; et iterum: Opera quae ego facio, Pater in me manens, ipse facit ea (Joan. XIV, 10) .
PL 17, 519Cそれゆえ、信仰が人々の知恵にないなら、異端もない。したがって、父のうちには常に子と聖なる霊がある。そのとおりであることを子自身が確かめて言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。神性の本性のゆえに「一つ」であり、ペルソナの固有性のゆえに「である」〔sumus。一人称複数〕と言う。また、「見よ、時が来る。……汝らは私を一人残す。だが私は一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。また、「私が行う業は、私のうちにとどまる父が自ら行う」(ヨハネ14:10)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.3
Ipse est ergo semper in Patre Filius, qui ad Moysen dicit: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) .
PL 17, 520Aモーセに「ある者が私を汝らのもとに遣わした」(出エジプト記3:14)と言った子は、このように常に父のうちにある。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.4
Ipse est, cui perfecto orbe congaudebat Pater; quia tantam molem terrae fundasset super maria, et super flumina collocasset eam; ut elementum gravissimum super tenues aquas ejus penderet arbitrio.
PL 17, 520A世界が完成したとき、父がともに喜んだのはこの子である。父は、かくも大きな地の塊を海の上に据え、川の上に置き、最も重い元素を、その意のままに薄い水の上に懸けたからである〔fundasset の主語と ejus は父とも子とも取れる。父と取った〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.5
In stabilitate ergo orbis terrarum, quando illius fundamenta pater firmabat, nullus erat cum eo praeter eos, qui erant in eo, id est, Filius et Spiritus sanctus.
PL 17, 520Aしたがって、地の世界が堅くされたとき、父がその土台を固めていたとき、父とともにいたのは、父の内にある者たち、すなわち子と聖なる霊のほかに、誰もいなかった。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.6
Erubescant ergo impii haeretici, qui Filium Dei aut Spiritum sanctum creaturam dicunt, aut fuisse tempus, quando non fuerint; neque enim temporum conditor habet aliquando principium.
PL 17, 520Aそれゆえ、不敬な異端者たちは恥じるがよい。神の子または聖なる霊を被造物と呼び、あるいは、彼らが存在しなかった時があったと言う者たちである。時を創った者に、いつかの始まりがあるはずはない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.7
Quidquid ergo Filius loquitur, verba sunt Patris, et verba sunt Spiritus sancti: quidquid Pater loquitur, verba sunt Filii, verba sunt Spiritus sancti: quidquid Spiritus sanctus loquitur, verba sunt patris, verba sunt Filii Dei.
PL 17, 520Aそれゆえ、子が語ることはすべて父の言葉であり、聖なる霊の言葉である。父が語ることはすべて子の言葉であり、聖なる霊の言葉である。聖なる霊が語ることはすべて父の言葉であり、神の子の言葉である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.8
Ergo unius, qui complet omnia, et in quo sunt omnia, his verbis sub mysterio sanctae Trinitatis notitia praedicatur; ait enim Filius: Spiritus sanctus a Patre procedit (Joan. XV, 26) ; tamen propter societatem unitatemque naturae a Filio mittitur: qui Filius ab Isaia propheta in regnantis habitu visus est, sed propter consortium majestatis unitatemque substantiae Spiritus sanctus in propheta est locutus:in Cherubim sane et Seraphim, ubi ipsa visio facta describitur, ex parte ostenditur Dominus, et ex parte celatur; duabus siquidem alis velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant ( Esai. VI, 2) .
PL 17, 520Bしたがって、万物を満たし、その内にすべてがある唯一の者についての知が、これらの言葉によって、聖なる三位一体の奥義のもとに告げられる。子は言う。「聖なる霊は父から発出する」(ヨハネ15:26)。しかし、本性の交わりと一体性のゆえに、霊は子から遣わされる。この子は、預言者イザヤに王として君臨する姿で見られたが、威光を共にし、実体が一つであるがゆえに、預言者の内で語ったのは聖なる霊であった。ケルビムとセラフィムのもとで、この幻が成ったと記されるところでは、主は一部が示され、一部が覆われている。二つの翼で彼の顔を覆い、二つの翼で彼の足を覆い、二つの翼で飛んでいたからである(イザヤ6:2)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.9
Velantur ergo ea, quae ante mundum fuerunt, et ea quae post mundum erunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II, 9) : ea vero quae in sex diebus facta sunt, nobis in notitiam per sacram lectionem venerunt.
PL 17, 520Cしたがって、世の前にあったもの、世の後にあるであろうもの、すなわち目が見たことも耳が聞いたこともないもの(一コリント2:9)は、覆われている。だが、六日のうちに成されたことは、聖なる朗読を通して我々の知るところとなった。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.10
Nos ergo in Patre et Filio et Spiritus sancto non solum unam operationem, sed et aequalitatem confitemur; quia ubi aequalitas, ibi eadem natura, eademque substantia est.
PL 17, 520Cそれゆえ、我々は、父と子と聖なる霊において、一つの働きだけでなく同等性をも告白する。同等性のあるところには同じ本性、同じ実体があるからである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.11
Propterea, inquit Evangelista ( Joan. V, 19) , eum Judaei persequebantur, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam Filium Dei se dicendo, aequalem se faciebat Deo.
PL 17, 520C福音書記者が言うように、ユダヤ人が彼を迫害したのは、彼が安息日を破っただけでなく、自らを神の子と言って、自らを神と等しくしたからである(ヨハネ5:19)〔引かれた句はヨハネ5:18に当たる〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.12
Quod ipse Dominus comprobat dicens: Ego et Pater unum sumus, et ego in Patre, et Pater in me est; et iterum: Pater quod dedit mihi, majus omnibus est; et nemo potest rapere de manu mea; statimque infert: Et nemo potest rapere de manu Patris (Joan. X, 30; XIV, 10; X, 29) .
PL 17, 520C主自らがこのことを確かめて言う。「私と父とは一つである。私は父のうちにあり、父は私のうちにある」。また、「父が私に与えたものは、すべてのものより大きい。私の手から奪い取ることのできる者はいない」。そして続けて言う。「父の手から奪い取ることのできる者もいない」(ヨハネ10:30;14:10;10:29)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.13
Si ergo de manu Filii quae Pater dedit, nemo potest rapere, et haec eadem in manu Patris sunt, quae non rapiuntur ab eo; liquido comprobatur omnia Patris et Filii ac Spiritus sancti, qui et Patris et Filii est, esse communia: et Filii manu teneri, quae Patris sunt; et Patris manu teneri, quae Filii sunt.
PL 17, 521Aしたがって、父が子の手に与えたものを誰も奪い取れず、そのものが同じく父の手にもあって、父からも奪われないのであれば、すべては父と子と聖なる霊——父のものでもあり子のものでもある霊——に共通であることが、明らかに確かめられる。父のものは子の手に保たれ、子のものは父の手に保たれているのである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.14
Dominus ergo Christus Dei et hominis filius, qui semper erat cum Patre et in Patre, duobus locutus est modis, id est, nunc secundum divinitatis suae gloriam, nunc secundum nostrae naturae hominem susceptum.
PL 17, 521Aそれゆえ、神と人の子である主キリストは、常に父とともに、父のうちにあったが、二通りの仕方で語った。すなわち、あるときはその神性の栄光に従い、あるときは受け取られた我々の本性の人に従って語ったのである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.15
Pater ergo in Filio, et Filius in Patre est, in utroque Spiritus sanctus est: et ideo recta confessio mysterii sanctae et inseparabilis Trinitatis ignoratio nostra est; cum enim sanctus Apostolus judicia Dei inscrutabilia esse testetur (Rom. XI, 33) , jam ipse cujus inscrutabilia et occulta sunt, quam inscrutabilis et occultus sit, sapiens lector intelligit.
PL 17, 521Aしたがって、父は子のうちに、子は父のうちにあり、そのどちらにも聖なる霊がある。それゆえ、聖にして不可分の三位一体の奥義についての正しい告白とは、我々の無知である。聖なる使徒が神の裁きは測りがたいと証しているのだから(ローマ11:33)、その裁きが測りがたく隠れている神自身が、どれほど測りがたく隠れているかを、賢明な読者は悟る。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.16
Qui tamen sanctus Apostolus non dixit: Difficile inveniuntur judicia Dei, aut numquam; ne spem penitus inquirentium amputare videretur: sed ait, Inscrutabilia sunt judicia Dei.
PL 17, 521Bだが、この聖なる使徒は、「神の裁きは見いだしがたい」とも「決して見いだせない」とも言わなかった。探し求める者たちの希望を根こそぎ断つと見られないためである。彼は「神の裁きは測りがたい」と言う。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.17
Quamvis ergo proficiat quis in scientia, et sapientiae deditus, arcana rimetur; tamen creata natura increati substantiam numquam potest comprehendere. Cum enim aliqua invenerit, rursum alia se offerunt quaestioni; cum illa repererit, alia innumera quoque inveniet.
PL 17, 521Bそれゆえ、人が知識において進み、知恵に身を捧げて秘められたことを探り尽くそうとしても、造られた本性が造られざる者の実体を把握することは決してできない。何かを見いだすと、さらに別のものが探究に差し出され、それを見いだすと、さらに無数のものを見いだすことになる。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.18
Tanta itaque investiganti semper materia suggeritur, ut reliquorum ignoratio involvat priorum scientiam.
PL 17, 521Bこのように、探究する者には常にこれほど多くの材料が与えられ、まだ知らぬことの無知が、すでに知ったことの知識を包み込むのである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.19
Unde et sapientissimus Salomon naturas rerum difficultatesque cognoscens, et imponens mensuram sapientiae suae ait: Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me quam erat, et excelsa profunditas, quis inveniet eam? et iterum: Plura enim opera Domini in absconditis sunt; et iterum: Quemadmadmodum nescis quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium; et iterum: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; et iterum: Quemadmodum qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis opprimitur gloria (Sap.
PL 17, 521Cそれゆえ、最も賢いソロモンは、事物の本性とその難しさを知り、自らの知恵に限りを置いて言う。「私は言った。賢くなろう。だが知恵は、以前よりさらに遠く私から離れた。その高き深みを、誰が見いだそうか」。また、「主の業の多くは隠れたところにある」。また、「霊の道がどのようなものか、また妊婦の胎内で骨がどのように組み合わされるのかを、汝が知らないように、すべてを造る神の業を汝は知らない」。また、「汝より高いものを求めてはならず、汝より強いものを探ってはならない」。また、「蜜を多く食べる者に益はない。同じように、威光を探る者は栄光に押し潰される」(知恵の書〔引照は次の節に続く〕)
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.20
VII, 17; Eccl. VII, 24 et 25; XI, 5; III, 12) . Et revera nihil tam verum, nihil tam manifestum; scriptum est enim: Delicta quis intelligit (Psal XVIII, 3) ?
PL 17, 521C(〔前の節の引照の続き〕7:17;コヘレトの言葉7:24–25;11:5;3:12)〔最後の「3:12」は、引かれた句(集会の書3:22、箴言25:27)と合わない〕。実に、これほど真実で、これほど明白なことはない。書かれているからである。「罪を誰が悟ろうか」(詩篇18:3)〔引かれた句は詩篇18:13に当たる〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 10.21
Si ergo delicta sua homines non intelligunt; quanto magis naturam Dei et consilia ejus minime poterunt invenire! Quod comprobans propheta dicit: Generationem ejus quis enarravit (Esai. LIII, 8) ?
PL 17, 521Dそれゆえ、人々が自らの罪さえ悟らないのであれば、神の本性とその計らいを見いだすことは、はるかにできない。そのことを確かめて預言者は言う。「その生まれを誰が語り尽くしたか」(イザヤ53:8)。