作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXX 第XXX章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 541B · 8 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.1

1

Noli ad judicium tuum potentiam Domini magorum praestigiis aut aequare aut inferiorem facere; ut videatur fuisse quod non fuit, ut putetur comedisse sine dentibus, fregisse panem sine manibus, ambulasse sine pedibus, locutus fuisse sine lingua, aut capite, latus monstrasse sine corpore.

PL 17, 541B

あなたは、自分の判断で、主の力を魔術師たちのまやかしと同列にしたり、それより低いものにしたりしてはならない。実際にはなかったことがあったように見えるとか、歯なしで食べたとか、手なしでパンを裂いたとか、足なしで歩いたとか、舌なしで、あるいは頭なしで語ったとか、体なしで脇腹を示したとか、思われるようにしてはならない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.2

2

Et quomodo, inquit, non cognoscebant eum in itinere si ipsum habebat corpus, quod ante habuit?

PL 17, 541B

しかし、と〔異端者は〕言う、以前に持っていたのと同じ体を持っていたのなら、なぜ道で彼を見分けなかったのか。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.3

3

Erras enim et multum erras, qui non audis Evangelistam dicentem: Quia oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent; et paulo post: Aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc. XXIV, 16, 31) .

PL 17, 541B

汝は誤っている、それも大いに誤っている。福音書記者が、「彼らの目はとどめられていて、彼を見分けられなかった」と言い、少しのち、「彼らの目が開かれ、彼らは彼を見分けた」と言うのを聞かないのか(ルカ24:16, 31)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.4

4

Numquid in tantum desipies, ut eum alium fuisse dicas, quando cognoscebatur; et alium quando non cognoscebatur? Et certe unus atque idem erat.

PL 17, 541C

汝は、見分けられたときの彼と、見分けられなかったときの彼とを別人だと言うほど、愚かになるのか。しかも確かに、彼は一人の同じ者であった。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.5

5

Cognoscere ergo et non cognoscere videntium oculis fuit, non ejus qui videbatur, ut vaticinium sancti Hieremiae compleretur, quo ait: Quare sicut colonus futurus est in terra, et sicut vir declinans ad manendum (Jerem. XIV, 8) ?

PL 17, 541C

それゆえ、見分けることと見分けないことは、見る者たちの目にあったのであって、見られていた者にあったのではない。聖なるエレミヤの預言が成就するためである。預言は言う。「なぜ彼は、地の寄留者のように、泊まるために脇に寄る旅人のようになるのか」(エレミヤ14:8)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.6

6

Denique ut scias errorem, qui versabatur in medio, non corporis Domini, sed oculorum fuisse clausorum: Aperti sunt oculi eorum (Joan. XX, 16) , et mox cognoverunt eum.

PL 17, 541C

実に、汝が知るためである。真ん中にあった誤りは、主の体にではなく、閉ざされた目にあった。「彼らの目が開かれた」(ヨハネ20:16)〔引かれた句はルカ24:31に当たる〕。そしてすぐに、彼らは彼を見分けた。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.7

7

Nam et Maria Magdalene quamdiu vivum quaerebat inter mortuos, non cognoscebat Jesum; at ubi eum agnovit, mox Dominum confitetur. In navi etiam una omnibus discipulis positis, Jesus stabat in littore (Joan. XXI, 7) ; caeteris autem non cognoscentibus eum.

PL 17, 541C

マグダラのマリアも、生きている者を死者の中に探していたあいだは、イエスを見分けなかった。だが彼を見分けるや、ただちに主と告白する。またすべての弟子たちが一つの舟に乗っていたとき、イエスは岸に立っていた(ヨハネ21:7)。ほかの者たちは彼を見分けなかった。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 30.8

8

Joannes prior agnovit, et dixit: Dominus est. Decebat revera, et satis congruum erat, ut virginitas virginale prius agnosceret corpus. Idem ergo erat, et non idem ab omnibus videbatur.

PL 17, 542A

ヨハネが先に見分けて言った。「主だ」。実に、おとめの身が、おとめの体をまず見分けるのは、ふさわしく、十分に適っていた。それゆえ、彼は同じ者であったのに、すべての者から同じではなく見られたのである。