作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXXIII 第XXXIII章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 544A · 10 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.1

1

Vere, sicut scriptum est, probavi te in camino paupertatis (Isai. XLVIII, 10) . Diversis ergo modis probantur homines, id est, alius per inopiam et infirmitatem corporis, alius per divitias et sanitatem corporis.

PL 17, 544A

まことに、書かれているとおり、「私は貧しさの炉の中で汝を試した」(イザヤ48:10)。人々はさまざまな仕方で試される。すなわち、ある者は欠乏と体の病によって、ある者は富と体の健康によってである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.2

2

Quae tamen omnia nec summa bona, nec summa mala sunt; summum enim malum mors aeterna est, et summum bonum vita aeterna est.

PL 17, 544A

だが、これらはすべて、最高の善でも最高の悪でもない。最高の悪は永遠の死であり、最高の善は永遠の生命だからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.3

3

Ista ergo omnia, quae vita mortalium habet, media sunt; in utroque enim tentatio est: plerosque enim quos nec inopia nec infirmitas fregit, fregit sanitas, et exstinguunt divitiae.

PL 17, 544A

それゆえ、死すべき者の生が持つこれらすべては中間のものである。そのどちらにも試みがあるからである。欠乏にも病にも折られなかった多くの者を、健康が折り、富が滅ぼす。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.4

4

Quae comprobat sapientissimus Salomon, dicens ad Dominum: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, tribue autem tantum victui meo necessaria (Prov. XXX, 8) ; scilicet, ne aut in illis extolleretur, aut in istis factis pejeraret, aut blasphemaret.

PL 17, 544A

これを、いとも賢いソロモンが主に向かって言うことで確証している。「富も貧しさも私に与えるな。ただ、私の糧に必要なものだけを与えよ」(箴言30:8)。すなわち、富においては高ぶることのないように、貧しさに陥っては偽りの誓いをしたり冒瀆したりすることのないように、ということである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.5

5

Quod autem haec, quae media diximus, aliena sint a nobis, comprobat Dominus dicens: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis (Ambr. l. VII in Luc. sub fin.; Ibid., l. VIII, n. 85) ?

PL 17, 544B

ところで、我々が中間のものと呼んだこれらが我々にとって他人のものであることを、主は確証して言う。「他人のものにおいて忠実でなかったなら、汝らのものを、誰が汝らに与えるだろうか」(アンブロシウス『ルカ福音書講解』第7巻の終わり。『ルカ福音書講解』第8巻85)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.6

6

Alienae ergo a nobis sunt divitiae, quia extra nostram naturam sunt; neque enim nobiscum nascuntur, aut transeunt. Et ideo haec scientes non serviamus alienis, qui nullum Deum habere debemus, nisi Christum.

PL 17, 544B

それゆえ、富は我々にとって他人のものである。我々の本性の外にあるからである。富は我々とともに生まれもせず、あの世へ移りもしない。それゆえ、これを知って、他人のものに仕えまい。我々は、キリストのほかにいかなる神も持ってはならないのだから。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.7

7

Hospites ergo sumus rerum nostrarum; quidquid enim de saeculo est, in saeculo remanet: et quidquid haeredum conquirimus nobis, perdimus; quia nobiscum non aliud, nisi aut bona aut mala opera portamus.

PL 17, 544B

それゆえ、我々は自分の持ち物の客人である。この世のものは何であれ、この世にとどまり、相続人たちのために我々が手に入れるものは何であれ、我々は失う。我々が自分とともに運ぶのは、善い業か悪い業のほか、何もないからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.8

8

Non ergo malae sunt divitiae, sed male utentibus malae sunt; quia bona, quae Deus fecit, bona sunt valde.

PL 17, 544C

それゆえ、富は悪いのではない。ただ、悪く用いる者にとって悪いのである。神が作った善きものは、きわめて善いからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.9

9

Et ideo philosophi mundi istius non dicunt summum bonum, nisi pacem, honestatem atque virtutem; et summum malum non ponunt, nisi malitiam, inhonestatem, avaritiam atque turpitudinem.

PL 17, 544C

それゆえ、この世の哲学者たちは、平和と高潔と徳のほかを最高の善と言わず、悪意と卑劣と貪欲と醜行のほかを最高の悪と置かない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 33.10

10

Omnium ergo bonorum repromissio ac retributio vita aeterna est: et omnium malorum comminatio ac retributio mors secunda est.

PL 17, 544C

それゆえ、あらゆる善の約束と報いは永遠の生命であり、あらゆる悪の威嚇と報いは第二の死である。