De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.1
Proprium ergo Dei est non coepisse, sed semper idem esse, quod semper est. Quod ita esse de semetipso comprobat Deus loquens ad Moysen: Vade, et dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) .
PL 17, 516Bそれゆえ、始まりを持たず、つねに同じであること、つねにあるところのものであることが、神に固有のことである。神は自分自身についてこのことを、モーセに語りかけて証している。「行って、イスラエルの子らに言え。『ある者が、私を汝らのもとに遣わした』」(出エジプト記3:14)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.2
Iste est Spiritus sanctus, qui neque natus, neque factus est: sed est infectus, sicut Pater ac Filius.
PL 17, 516Bこれは聖なる霊であり、生まれたのでも作られたのでもなく、父や子と同じく、作られざる者である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.3
Iste est Spiritus sanctus, qui lapsos erigit; et jacentibus occasionem tribuit resurgendi, singulaque juxta varietatem meritorum, et voluntatem Patris ac Filii dispensat, quorum omnia non per investigationem, sed per unitatem naturae novit.
PL 17, 516Bこれは聖なる霊であり、倒れた者を立たせ、横たわる者に再び立ち上がる機会を与え、個々のことを、功績の多様さに従い、また父と子の意志に従って配剤する。霊は、父と子のすべてを、探究によってではなく、本性の一体性によって知っている。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.4
Ipse est, de quo propheta ait: Spiritus Domini multiplex, mundus, incoinquinatus, et sanctus est (Sap. VII, 22) . Sicut ergo lumen tenebras non recipit, sic et Spiritus sanctus per naturam habet, ut omnium sordium incapax sit.
PL 17, 516B預言者がこの霊について言う。「主の霊は多様で、清く、汚れなく、聖である」(知恵の書7:22)。それゆえ、光が闇を受け入れないように、聖なる霊も、本性によって、あらゆる汚れを受け入れえない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.5
Iste est, qui se transfert a cogitationibus, quae sine Deo sunt. Iste est, qui se in animas sanctas infundit et amicos Dei atque prophetas constituit.
PL 17, 516Cこれは、神なしにある思いから、自らを遠ざける霊である。これは、聖なる魂たちに自らを注ぎ、神の友と預言者たちを立てる霊である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.6
Nisi ergo quis Spiritum sanctum habuerit, nec Pater nec Filius, quorum est, et cum quibus unus est Deus, ad eum veniunt; ut apud eum mansionem faciant.
PL 17, 516Cそれゆえ、誰かが聖なる霊をもたないなら、父も子も——霊は二者のものであり、二者とともに一つの神である——その人のもとに来ず、その人のもとに住まいを作ることもない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.7
Iste est spiritus sapientiae, qui ideo multiplex appellatur, eo quod multa in se habeat, et quae habet, hoc et est, et per omnia unus est, nec in aliquid eorum, quae operatur, ipse mutatur; sicut imago ex annulo, quae in ceram transit, et annulum non relinquit.
PL 17, 516Cこれは知恵の霊であり、多様と呼ばれるのは、自らのうちに多くをもち、もっているものはそのまま自らであり、すべてにわたって一つであり、自らが働くどのものにおいても自らは変えられないからである。それは、指輪から蠟に移る像が、指輪を離れないのと同じである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.8
Quod ita esse Dominus comprobat, ad Moysen dicens: Auferam igitur de Spiritu, qui est in te; et dabo illis septuaginta (Num. XI, 17) , quasi scilicet ignis de igniculo transferatur, absque detrimento ejus, unde sumitur.
PL 17, 516C主はこのことを確かめて、モーセに言う。「それゆえ、私は汝のうちにある霊から取り、それを彼ら七十人に与えよう」(民数記11:17)。いわば、火が小さな火から、それを取った元に損失を生じさせずに移されるかのようである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.9
Ob hanc ergo incommutabilitatem et diversam operationem dictum est a Domino de sancto Joanne Baptista, quod in spiritu ac virtute Eliae venerit (Luc. I, 17) .
PL 17, 516Dこの不変性と、多様な働きのゆえに、主は聖なる洗礼者ヨハネについて、彼はエリヤの霊と力をもって来た、と述べた(ルカ1:17)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.10
Iste est, quem Deus misit in corda nostra clamantem: Abba pater (Galat. IV, 6) ; et in quo clamamus: Abba pater; utrumque enim dictum est, et accepisse nos Spiritum clamantem: Abba pater; et accepisse nos Spiritum in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 15) .
PL 17, 516Dこれは、神が我々の心に遣わした、「アッバ、父よ」と叫ぶ霊(ガラテヤ4:6)であり、我々がそのうちで「アッバ、父よ」と叫ぶ霊である。どちらも述べられているからである。すなわち、我々は「アッバ、父よ」と叫ぶ霊を受けた、とも、我々は、そのうちで「アッバ、父よ」と叫ぶ霊を受けた、とも(ローマ8:15)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.11
Exposuit ergo quod dixit, clamantem, hoc est, clamare nos facientem. Iste est Spiritus, qui gemitibus inenarrabilibus postulat pro nobis, quando quid orare oporteat, humana fragilitas ignorat (Ibidem 26).
PL 17, 517Aそれゆえ〔使徒は〕、「叫ぶ」と言ったことを説明した。すなわち、我々に叫ばせる、ということである。これは、何を祈るべきか人間の弱さが知らないとき、言葉に言い表せないうめきをもって我々のために願う霊である(ローマ8:26)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.12
Quod in seipso sanctus Apostolus non tantum verbo nos edocuit, verum etiam suo nobis demonstravit exemplo (II Cor. XII, 7 et 8) , hinc quando contra utilitatem suam ac perfectionem nesciens orabat, ut discederet ab eo stimulus carnis, qui eum colaphizabat: quem postea ab ipso Spiritu sancto eruditus, idcirco eum dixit datum sibi, ne magnitudine revelationum suarum extolleretur, et aliquod boni damnum pateretur.
PL 17, 517A聖なる使徒は、このことを自分自身において、言葉だけで我々に教えたのではなく、自らの例によっても示した(二コリント12:7–8)。それは、自分の益と完成に反することを知らずに、自分を打ちたたく肉の棘が自分から去るようにと祈ったときのことである。のちに、聖なる霊その者から教えられて、その棘は、自分の啓示の大きさのゆえに思い上がり、何か善の損失を被ることのないように、自分に与えられたのだと言った。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.13
Sed quia eum Dominus diligebat, qui semper divinitatis suae potentiam per infirma quaeque consuevit ostendere, non fecit quod ignoranter petebat. Ipse est Spiritus sanctus, qui in Ecclesia catholica toto orbe terrarum diffusa omni se gratiarum fonte diffudit.
PL 17, 517Bしかし主は彼を愛していたので——主はつねに自らの神性の力を、あらゆる弱いものを通して示すことを習いとしていた——彼が知らずに求めたことを行わなかった。これは聖なる霊であり、全地に広がる公同の教会において、恩寵のあらゆる泉をもって自らを注いだ霊である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.14
Iste est Spiritus Domini Jesu (Ibidem 9), qui in fine mundi antichristum potentia sua interficiet (II Thess. II, 8) .
PL 17, 517Bこれは主イエスの霊であり(二コリント12:9)〔Ibidem は直前の二コリントを補った。引かれた句は二コリント12:9に見いだせず、ローマ8:9の「キリストの霊」を指すとも読めるが、定かでない〕、世界の終わりに、反キリストを自らの力で滅ぼす(二テサロニケ2:8)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.15
Iste est Spiritus sanctus, quem nullus haereticorum habet; qui licet omnes habere se Christi baptisma putent, tamen nisi veniant ad Ecclesiam Christi, Spiritum non poterunt habere Christi.
PL 17, 517Bこれは聖なる霊であり、異端者の誰もこれをもたない。彼らはみな、自分はキリストの洗礼をもっていると思っているが、それでもキリストの教会に来ないかぎり、キリストの霊をもつことはできない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.16
Quod ita esse comprobat beatus Paulus apostolus dicens: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) . Et iterum: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 17, 517B福なる使徒パウロは、このことをこう言って確かめている。「キリストの霊をもたない者は、彼のものではない」(ローマ8:9)。また、「聖なる霊によらなければ、誰も『主イエス』と言うことができない」(一コリント12:3)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.17
Quod confirmans beatus Joannes apostolus et evangelista (I Joan. IV, 2 et 3) , dicit: In hoc cognoscitur Spiritus Dei, omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est, et omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est: et hic est antichristus, quem audistis quoniam venit; et nunc jam in mundo est; et iterum: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei (I Joan. V, 5, et seq) .
PL 17, 517Cこれを確かめて、福なる使徒にして福音書記者のヨハネ(一ヨハネ4:2–3)は言う。「これによって神の霊が知られる。イエス・キリストが肉において来たことを告白する霊はみな、神から出ている。イエスを解く霊はみな、神から出ていない。これは反キリストであり、汝らはそれが来ると聞いた。それは今や、すでに世にいる」。また、「世に勝つ者は誰か。イエスが神の子であると信じる者ではないか」(一ヨハネ5:5以下)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 7.18
Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Jesus est veritas; quia tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt.
PL 17, 517C「水と血を通して来たのは、このイエス・キリストである。水においてだけでなく、水と血において来た。そして、イエスが真理であることを証しするのは霊である。地上で証しをするのは三つ、すなわち霊と水と血であり、この三つは一つだからである」。