作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXV 第XXV章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 536A · 10 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.1

1

Sed contra hanc tam veram, tam firmam doctrinam, et tam clara documenta et omni virtute subnixa, solent nobis haeretici illud Apostoli opponere (Tertul. l. de Resurr. c. 52) , quod ait: Non omnis caro eadem caro, sed alia caro hominis, alia pecoris, alia volucrum (I Cor. XV, 39) , et caetera; non intelligentes miseri beatum Apostolum corporis hoc honore, non generis differentia dixisse.

PL 17, 536A

だが、これほど真実で堅固な教えに対して、またあらゆる力に支えられたこれほど明らかな証拠に対して、異端者たちは我々に、使徒のあの言葉を持ち出すのが常である(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第52章)。使徒は言う。「すべての肉が同じ肉なのではない。人の肉は別、家畜の肉は別、鳥の肉は別である」(一コリント15:39)、云々。惨めな者たちは、福なる使徒が体の名誉について言ったのであって、類の違いを言ったのではないことを悟らない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.2

2

Alia est ergo caro hominis, id est, servi Dei, alia pecoris, id est, ethnici, et peccatoris, atque haeretici, qui cum in honore esset, sanguine Christi redemptus atque honoratus, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13) .

PL 17, 536B

それゆえ、人の肉、すなわち神の僕の肉は別であり、家畜の肉、すなわち異邦人、罪人、そして異端者の肉も別である。この者は名誉のうちにあり、キリストの血によって贖われ、名誉を与えられたのに、悟らず、「思慮のない獣に比べられ、それらに似た者となった」のである(詩篇48:13)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.3

3

Alia volucrum, id est, martyrum, qui ad coelestia pennis Spiritus sancti subvecti conscendunt. Alia piscium, id est, qui post salvatoris baptismi aquam assumuntur.

PL 17, 536B

鳥の肉は別であり、すなわち殉教者たちのものである。彼らは聖なる霊の翼に運ばれて、天上のものへと昇る。魚の肉は別であり、すなわち救い主の洗礼の水のあとに受け入れられる者たちのものである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.4

4

Alia gloria solis, id est, Christi: alia gloria lunae, id est, Ecclesiae: et alia gloria stellarum, id est, seminis Abrahae, et eorum qui se per fidem, et opera bona filios ejus ostendunt; stella enim ab stella differt in gloria (I Cor. XV, 41) , id est, apostoli et prophetae illi, qui cupierunt videre et audire Christum: isti autem qui viderunt et audierunt eum, et corpora coelestia, et corpora terrestria, id est, christianorum et Judaeorum.

PL 17, 536B

太陽の栄光は別、すなわちキリストの栄光。月の栄光は別、すなわち教会の栄光。そして星の栄光は別、すなわちアブラハムの子孫と、信仰と善い業によって自分が彼の子らであることを示す者たちの栄光である。「星と星とは栄光において異なる」(一コリント15:41)。すなわち、使徒たちと、キリストを見、聞くことを切望したあの預言者たちである。この者たち〔使徒たち〕は彼を見、聞いたのである。また天上の体と地上の体、すなわちキリスト教徒たちの体とユダヤ人たちの体である〔この箇所は文が崩れているらしい。illi を預言者たち、isti を使徒たちと取り、天上の体と地上の体をキリスト教徒とユダヤ人に当てたと解した。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は「使徒たちが預言者たちと異なるように」(ut apostoli a prophetis)とし、天上の体をキリスト教徒の、地上の体をユダヤ人の体とする。この解に合う〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.5

5

Postremo autem, ut omnium resurrectionem ostenderet, sic conclusit sententiam suam, dicens: sic et resurrectio mortuorum (Ibidem 42). Quod ut ita possit intelligi, nostrae conditionis, quae in hoc saeculo fit, ponamus exempla.

PL 17, 536C

最後に、使徒はすべての者の復活を示そうとして、こう自分の言葉を結んだ。「死者の復活もこのとおりである」(一コリント15:42)。これがそのように理解されるよう、この世で我々の状態に生じることから例を挙げよう。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.6

6

Infans enim cum in puerum creverit, puer vero in juvenem, juvenis autem in virum, et vir in senem, nequaquam per singulas aetates perit, sed semper idem est, qui fuit. Paulatim ergo hic aetas, non autem natura perit.

PL 17, 536C

幼児が少年に成長し、少年が青年に、青年が壮年に、壮年が老人に成長しても、それぞれの年齢において滅びるのではなく、いつも以前と同じ者である。それゆえ、ここで少しずつ滅びるのは年齢であって、本性ではない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.7

7

In illa autem Hierusalem coelesti, ubi sol iste ac luna septuplum lucebunt, diversitates non erunt aetatum; ibi enim nec infans, nec senex, nec parvus erit, qui non impleat dies suos, utpote filius resurrectionis, et in mensuram perveniat aetatis plenitudinis Christi, ut nec desint alicui annorum spatia, nec supersint.

PL 17, 537A

だが、この太陽と月が七倍に輝くあの天のエルサレムには、年齢の違いはない。そこには、自分の日々を満たさない幼児も老人も小さな者もいないからである。誰もが復活の子として自分の日々を満たし、キリストの充満の年齢の尺度に達するのであって、誰にとっても、年数の隔たりが欠けることも、余ることもないのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.8

8

In illo ergo tempore, cum aetas fuerit una cunctorum, et sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt tempore: sed alius ad praemia aeterna, et in centuplum bona recipiendia, alius ad supplicia pertrahitur aeterna.

PL 17, 537A

それゆえ、その時、すべての者の年齢が一つになるとき、聖なる者も罪人も、似た復活によって完成され、時によって互いに異なることはない。ただ、一方は永遠の報いと百倍の善きものを受けるために〔底本は recipiendia。recipienda と読む〕、他方は永遠の責め苦へと引かれていく。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.9

9

Cum ergo in genere humano aliter et aliter nascantur homines, in carnis resurrectione una omnibus et similis erit resurrectio; aliter enim Adam, aliter Eva, aliter Cain et Abel, et omnes homines nati sunt atque nascuntur: aliter autem homo Christus Jesus, qui est mediator Dei et hominum, natus est (Gen. II, 22; IV; 1; I Tim. II, 5) .

PL 17, 537A

人類においては人々がさまざまに生まれるが、肉の復活においては、すべての者にとって復活は一つであり、同じである。アダムの生まれ方、エバの生まれ方、カインとアベルの生まれ方、そしてすべての人間が生まれ、また生まれる生まれ方はそれぞれに異なる。だが人であるキリスト・イエス、神と人との仲介者の生まれ方は、また別であった(創世記2:22;4;1;一テモテ2:5)〔刷りは「4; 1」。創世記4:1 と取る〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 25.10

10

Licet ergo diversis exordiis homo nascatur, una tamen hominis natura non differt resurrectione carnis omniumque membrorum: quae omnia membra una Domini sententia declarantur, cum de illo homine loqueretur, qui non habuit vestem nuptialem (Matth. XXII, 11) , nec servavit illud mandatum: Omni tempore munda sint vestimenta tua; quem manibus pedibusque constringi jussit et auferri, ne recumberet in convivio, ne sederet in solio, ne staret ad dexteram Dei: sed mitti in gehennam ignis, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium (Conf. Tertull. l. de Resurr. Carn. cap. 35) .

PL 17, 537B

それゆえ、人はさまざまな始まりによって生まれるが、人の本性は、肉とすべての肢体の復活において異ならず、一つである。そのすべての肢体は、婚礼の衣を持たなかった(マタイ22:11)あの人について語られたとき、主の一つの言葉で明らかにされた。彼は「いつの時も、汝の衣は清くあれ」という戒めを守らなかった。主はその者を手足を縛って取り去るよう命じた。宴席に横たわることも、座に座ることも、神の右に立つこともないように、そして火のゲヘナに投げ入れられるように、と。そこには目の涙と歯ぎしりがある(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第35章と比べよ)。