De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 31.1
Statimque subjungens Evangelista, dicit: Et nemo audebat eum amplius interrogare: Tu quis es (Joan. XXI, 12) ?
PL 17, 542A福音書記者はすぐに続けて言う。「そして、もはや誰も彼に、『汝は誰か』と尋ねようとしなかった」(ヨハネ21:12)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 31.2
Quia vescentes pariter ac bibentes cum eo, hominem verum ac Deum videbant; non tamen quod alter Deus, alter homo esset: sed unus atque idem esset Filius Dei et Filius hominis; cognoscebatur enim ut homo, adorabatur ut Deus, complens illud, quod eis ipse Dominus imprecatus fuerat, dicens ad Patrem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 17, 542A彼とともに食べ、また飲んでいた彼らは、真の人であり神である者を見ていたからである。ただし、一方が神で他方が人であるというのではなく、神の子と人の子とは一つの同じ者であった。彼は人として知られ、神として礼拝されたのであり、主自身が彼らのために父に向かって祈り求めたことを成就していたのである。主は言った。「永遠の生命とは、汝を、唯一の真の神を、また汝が遣わしたイエス・キリストを、彼らが知ることである」(ヨハネ17:3)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 31.3
Dignum ergo est, et satis dignum, ut caro hominis coelis inferretur, cujus habitator Deus esse dignatus est: nec potest videri hominem contra meritum factum esse incolam coeli, cujus vaginam non est dedignatus Spiritus, qui Deus est.
PL 17, 542Bそれゆえ、神が住むにふさわしいとした人の肉が天に携え上げられるのは、ふさわしく、十分にふさわしい。神である霊がその鞘をさげすまなかった人が、功績に反して天の住人にされたとは見られえない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 31.4
Justum ergo fuit ut corpus, in quo Deus habitando terram visitare dignatus est, per quod particeps nostri factus est, ad immortalitatem perduceret, et in coelestibus collocaret.
PL 17, 542Bそれゆえ、神が住むことで地を訪れるにふさわしいとした体、それによって我々の仲間となった体を、不死へと導き、天上のものの中に据えたのは、正しかった。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 31.5
Ubi ergo Dei habitatio esse debuit, nisi in regno Dei? ubi autem regnum Dei, nisi in coelis ubi et nos omnes, ipso donante atque juvante, tunc futuri sumus, quando corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53) ; ut omnis caro videat salutare Dei (Esai. XL, 5), et agnoscat quod redemptor atque salvator ille sit, qui luctatus est cum Jacob (Gen. XXXII, 24) , qui virtus et auxiliator fuit ipsi Jacob, qui in passione voluntaria superatus, quod illa lucta praefigurabat, crucifigentes se benediceret, atque pro eis oraret, dicens: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) , confirmans et illud, quod per David ante praedixerat: Dum appropinquarent mihi, qui edebant carnes meas, ego autem orabam (Psal. CVIII, 4) .
PL 17, 542Bでは、神の住まいはどこにあるべきか。神の国においてでなければ。神の国はどこか。天においてでなければ。そこには我々もみな、彼が与え、助けることによって、この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬべきものが不死を着るとき(一コリント15:53)、あることになる。それは、すべての肉が神の救いを見るため(イザヤ40:5)、また、ヤコブと格闘した者(創世記32:24)、すなわちヤコブ自身にとって力であり助け手であった者こそが、あの贖い主であり救い主であると悟るためである。彼は自発の受難において打ち負かされた。あの格闘が予表していたとおりである。そして自分を十字架につける者たちを祝福し、彼らのために祈って言った。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。ダビデを通して前もって語っていたことも、彼は確証した。「私の肉を食べていた者たちが私に近づいたとき、私はしかし祈っていた」(詩篇108:4)〔引かれた句の前半は詩篇26:2に近い〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 31.6
Caro ergo Verbi, non Verbum editur: caro, non Deus, qui spiritus est, comeditur. Vos me, ait, persequentes flagellastis, vos faciem meam conspuistis, vos me crucifixistis: ego vos tamen ad poenitentiam provoco: Nolo enim mortem peccatoris, sed tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 32) .
PL 17, 542Cそれゆえ、食べられるのは言葉の肉であって、言葉ではない。食べられるのは肉であって、霊である神ではない。主は言う。「汝らは私を迫害して鞭打った。汝らは私の顔に唾を吐いた。汝らは私を十字架につけた。だが私は、それでも汝らを悔い改めへと招く。私は罪人の死を望まず、ただ彼が立ち帰って生きることを望むからである」(エゼキエル18:32)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 31.7
Quod ita esse comprobat beatus Apostolus dicens: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu carnis vestrae in operibus malis, reconciliavit vos in corpore carnis suae per mortem (Coloss. I, 21 et 22) .
PL 17, 542C福なる使徒は、これがそのとおりであることを確証して言う。「汝らも、かつては肉の思いにおいて悪しき業のうちに疎遠となり敵となっていたが、彼は、その肉の体において、死によって、汝らを和解させた」(コロサイ1:21–22)。