作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XIX 第XIX章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 532A · 6 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 19.1

1

Ad quod incarnationis secretum supra scriptus propheta miratur ac dicit: O custos quid de nocte? quid de nocte custos? Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi.

PL 17, 532A

この受肉の秘密に、先に記した預言者は驚いて言う。「見張りよ、夜はどうか。見張りよ、夜はどうか。私の秘密は私に、私の秘密は私に。私に災いあれ」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 19.2

2

Cum, inquit propheta, haec audissem (Esai. XXI, 11; Esai. XXIV, 16) ; quod videlicet Deus majestatis carnem esset induturus et vaticinium in eum explendum esse prospicerem: locutus sum mihi interno cordis affectu; quia non possum cuncta narrare, quae cerno: haeret lingua faucibus meis, vox dolore ac pavore concluditur; quod tanta mysteria ante oculos versantur meos.

PL 17, 532A

預言者は言う。「私がこれらを聞いたとき」(イザヤ21:11;24:16)。すなわち、威光の神が肉をまとい、彼において預言が成就することを私は見通したとき、「私は、心の内なる思いで私に語った」。私は、見ているすべてを語ることができない。舌は私の喉に貼りつき、声は痛みと恐れでふさがれる。これほど大いなる奥義が、私の目の前を巡っているからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 19.3

3

Video enim praesentia, quae futura sunt: intelligo quod custos Samaritanus ille est ejus, qui de Hierusalem descendens in Hiericho, incidit in latrones. (Luc. X, 33) .

PL 17, 532B

私は、将来に起こることを、現在のこととして見ているからである。その見張りが、エルサレムからエリコに下って強盗に襲われた者の、あのサマリア人であること〔ejus の係りは定かでない。「襲われた者の〔ための〕」と取った〕を、私は悟る(ルカ10:33)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 19.4

4

Iste est custos, cui beatus Job dixit (Job. VII, 20) : O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?

PL 17, 532B

この見張りに、福なるヨブは言った(ヨブ記7:20)。「人々の見張りよ、なぜ汝は私を汝に逆らう者とし、私は自分自身にとって重荷となったのか。なぜ汝は私の罪を取り去らず、私の不法を除かないのか」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 19.5

5

Iste est custos qui dicit: Super custodiam meam ego sum jugiter, tot diebus et noctibus stans (Esai. XXI, 8) ; et de quo Propheta dicit: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4) .

PL 17, 532B

この見張りが言う。「私は見張り所の上に、絶えず、多くの昼と夜を立っている」(イザヤ21:8)。また、預言者は彼について言う。「見よ、イスラエルを守る者は、まどろむことも眠ることもない」(詩篇120:4)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 19.6

6

Propter haec ergo vocabula, prophetae, et quia commutantur saepius personae in eis plurimae ac parabolae, obscuri sunt. Sed nunc jam ad ordinem revertamur.

PL 17, 532C

それゆえ、これらの語のゆえに、また彼らの書の中では多くの人物や譬えがしばしば入れ替わるので、預言者たちは分かりにくい。だが、今や順序に戻ろう。