作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XX 第XX章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 532C · 6 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 20.1

1

Solent igitur nobis haeretici, qui carnis negant resurrectionem, illud beati Apostoli testimonium opponere, quo dicit: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50) ; reticentes illud callide, quod sequitur.

PL 17, 532C

異端者たち、すなわち肉の復活を否む者たちは、我々に対して、福なる使徒のあの証言を持ち出すのが常である。「肉と血は神の国を所有しない」(一コリント15:50)。だが、それに続く言葉を彼らはずる賢く黙っている。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 20.2

2

Cum enim dixisset: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, sequitur ac dicit: Nec corruptio incorruptelam possidebit (Ibidem).

PL 17, 532C

使徒は「肉と血は神の国を所有しない」と言ったのち、続けて言う。「朽ちるものは、朽ちないことを所有しない」(一コリント15:50)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 20.3

3

Haec ergo dicta sunt, non quo dispereat natura corporum sanctorum nostrorum, sed quo corruptivum hoc induat incorruptionem, sicut idem comprobat Apostolus dicens: Sic et resurrectio mortuorum; seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale; surget corpus spirituale (Ibidem, 42 et seq.) .

PL 17, 532C

したがって、これらは、我々の聖なる体の本性が滅びるという意味で言われたのではなく、この朽ちるものが朽ちないことを着る、という意味で言われた。同じ使徒がこれを確かめて言うとおりである。「死者の復活もまたそうである。朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして立ち上がる。卑しいものとして蒔かれ、栄光あるものとして立ち上がる。弱いものとして蒔かれ、力あるものとして立ち上がる。魂の体が蒔かれ、霊の体が立ち上がる」(一コリント15:42以下)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 20.4

4

Isti sunt enim quatuor ordines resurrectionis, qui in virga illa sacerdotali, quae in tabernaculo Domini floruit, praefigurabantur (Num. XVII, 8; Levit. XXVI, 19) .

PL 17, 532D

これが、主の幕屋で花を咲かせたあの祭司の杖によって、あらかじめ示されていた復活の四つの段階である(民数記17:8;レビ記26:19)〔レビ記26:19は次の節に引かれる句に当たる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 20.5

5

Sic ergo accipiendum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quomodo illud, quod comminatur Deus populo peccatori, dicens: Ponam coelum, quod super vos est, aeneum; et terram, quam calcatis, ferream: non quod elementorum natura mutetur, sed quod per aes et ferrum poenarum magnitudo monstretur.

PL 17, 533A

それゆえ、「肉と血は神の国を所有しない」は、神が罪ある民を脅して言う言葉と同じように解さねばならない。「私は、汝らの上にある天を青銅とし、汝らの踏む地を鉄とする」。元素の本性が変わるという意味ではなく、青銅と鉄によって刑罰の大きさが示される、という意味である。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 20.6

6

Veram ergo resurrectionem futuram in semetipso nobis Dominus Christus manifestavit, qui post tertiae diei resurrectionem typos clavorum et lanceae vulnus discipulis dubitantibus demonstravit (Luc. XXIV, 40) .

PL 17, 533A

主キリストは、自らにおいてまことの復活が起こることを、我々に示した。三日目の復活ののち、疑う弟子たちに、釘の跡と槍の傷を見せたのである(ルカ24:40)。