De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.1
Verbum enim Dei, quod dominus Christus est, qui est primogenitus omnis creaturae, et qui est primogenitus ex mortuis, ad imaginem suam, quam prius ipse condiderat, venit; de qua imagine scriptum est: Et plasmavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27) ; et carnem propter carnem, mediante anima rationabili, ex sancta virgine Maria suscipiens, et similia, id est, animam et carnem per similia purificans, factus est per omnia homo absque peccato.
PL 17, 528Bすべての被造物の初子であり、死者の中からの初子である、主キリストなる神の言葉は、自らが先に創った自らの像のもとへ来た。この像について書かれている。「神は人を、自らの像と似姿に形づくった」(創世記1:27)。言葉は、肉のために肉を、理性ある魂を仲立ちとして、聖なるおとめマリアから受け取り、似たもの、すなわち魂と肉を、似たものによって清めて、あらゆる点で罪のない人となった。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.2
Mediante ergo anima Deo et carni, hic, qui omnes, sicut ait Apostolus, divites faciens, pauper effectus est, ut illius inopia nos divinis atque coelestibus divitiis ditaremur (II Cor. VIII, 9) ; per signum illud salutis, quod Deus generi dedit humano, dicente Esaia propheta (Esai. VII, 14 et seq.) : Ecce Dominus dabit vobis signum, ecce Virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus: qui antequam sciret vocare patrem aut matrem suam, butyrum et mel manducavit, id est, Spiritu sancto repletus est, cujus doctrina nobis dulcior super mel et favum est: qui spolia Samariae a Magis accipiens, homo, rex, et Deus comprobatus est.
PL 17, 528B使徒の言うように、すべての人を富ませる者は、魂が神と肉とを仲立ちするゆえに、貧しくなった。その貧しさによって、我々が神的で天上の富で富まされるためである(二コリント8:9)。これは、預言者イザヤの言葉による、神が人類に与えた救いのしるしを通してである(イザヤ7:14以下)。「見よ、主は汝らにしるしを与える。見よ、おとめが胎に宿り、子を産み、その名はエマヌエルと呼ばれる」。これは訳せば「神は我々とともに」である。この子は、父または母を呼ぶことを知る前に、バターと蜜を食べた。すなわち聖なる霊に満たされた。その教えは、蜜よりも蜂の巣よりも、我々にとって甘い。博士たちからサマリアの戦利品を受けた彼は、人、王、神であると証明された。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.3
De hoc etiam mirabili signo sanctus Simeon ad Mariam virginem dicit: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34) .
PL 17, 528Cこの驚くべきしるしについて、聖なるシメオンはおとめマリアに言う。「見よ、この子はイスラエルの多くの人の倒れと立ち上がりのために、また反対を受けるしるしとして置かれた」(ルカ2:34)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.4
De quo signo et beatus apostolus Paulus ait: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt (I Cor. I, 22) .
PL 17, 528Cこのしるしについて、福なる使徒パウロも言う。「ユダヤ人はしるしを求め、ギリシア人は知恵を探す」(一コリント1:22)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.5
Pro imagine ergo sua Christus, quam in primo condiderat homine, quam viderat in homine diaboli arte fucatam, venit in similitudinem peccati; ut hominem per passionem crucis et mortem ad pristinam revocaret imaginem (Rom. VIII, 3) : quae imago per incuriam quidem obscurari potest, deleri autem per naturam non potest.
PL 17, 528Dそれゆえ、キリストは、最初の人に創った自らの像のために、その像が悪魔の術で塗り隠されたのを見て、罪の似姿において来た。十字架の受難と死によって人をもとの像に呼び戻すためである(ローマ8:3)。この像は、不注意によって曇らされることはありえるが、本性によって消し去られることはありえない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.6
De hac imagine ait Propheta: Quamquam in imagine Dei perambulet homo, tamen vane conturbabitur (Psal. XXXVIII, 7) . Nullus ergo est, qui non aliquam imaginem habeat, id est, aut sanctitatis aut peccati.
PL 17, 529Aこの像について、預言者は言う。「人は神の像のうちに歩んでも、むなしく乱される」(詩篇38:7)。したがって、何らかの像を持たない者はいない。すなわち、聖さの像か、罪の像かである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.7
In imaginem Dei ambulamus, quando cogitationes bonae, quae nobis a Deo insitae sunt, in nobis permanent, et ad opera nos bona perducunt.
PL 17, 529A善い思いが、神によって我々の内に植えられて我々の内にとどまり、我々を善い業に導くとき、我々は神の像のうちに歩んでいる。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.8
Memoria ergo Dei excludit a corde nostro cuncta flagitia atque peccata, quae diabolus nititur in corde nostro seminare atque depingere. Unde dicitur a Propheta: Domine, in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20) .
PL 17, 529Aそれゆえ、神の記憶は、あらゆる恥ずべきことと罪を、我々の心から締め出す。悪魔は、それを我々の心に蒔き、描こうとするのである。そこで預言者は言う。「主よ、汝の都で、彼らの像を汝は無に帰す」(詩篇72:20)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.9
Nihil ergo prodest legisse vel audisse, nisi ea quae aut legeris, aut audieris bona, in memoriae thesauro reposueris.
PL 17, 529Bしたがって、読んだり聞いたりしても、あなたが読んだ善いことや聞いた善いことを記憶の宝庫に納めるのでなければ、何の益もない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.10
Sicut ergo tria sunt in homine, id est, corpus, anima, et spiritus; sic tria sunt eminentiora, quae nos aut ad bona aut ad mala perducunt, hoc est, aut cogitatio, aut locutio, aut operatio.
PL 17, 529B人に三つのもの、すなわち体、魂、霊があるように、我々を善あるいは悪に導く、きわだった三つのものがある。すなわち、思い、言葉、行いである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.11
Quae tria breviter Spiritus sanctus in primo psalmo comprehendit dicens: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1) .
PL 17, 529B聖なる霊は、この三つを、第一の詩篇で簡潔に言い表して言う。「不敬な者たちの計らいに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人は幸いである」(詩篇1:1)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.12
Isti sunt terni stratores diaboli, qui miserae insidiantur animae; ut aut in dicto, aut in facto, aut in cogitatu eam incitent ad peccatum.
PL 17, 529Bこれらが、悪魔の三つの待ち伏せ者である〔stratores。語義が定かでない。こう取った〕。哀れな魂を狙い、言葉において、行いにおいて、思いにおいて、罪へ駆り立てようとする。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.13
Spiritu ergo, anima, et corpore aut bene agimus, aut male; aut casti sumus, aut fornicamur: et ideo sicut avari atque raptores servi sunt mammonae; et sicut gluttones et ebriosi servi sunt ventris atque libidinis; sic omne peccatum dominatur hominibus, probante hoc propheta ac dicente: Erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan (Esai. XIX, 18) , hoc est, quinque sensus carnales, qui miserae animae tenebris Aegypti oppressae loquuntur; Aegyptus enim persequens sive tribulans atque coarctans interpretatur.
PL 17, 529Bそれゆえ、霊と魂と体によって、我々は善を行い、あるいは悪を行う。貞潔でもあり、淫行を犯しもする。したがって、貪欲な者や略奪者がマモンの奴隷であり、大食らいや酒に溺れる者が腹と情欲の奴隷であるように、あらゆる罪は人々を支配する。預言者はこのことを証しして言う。「エジプトの地に、五つの都があり、カナンの言葉を話す」(イザヤ19:18)。これは、エジプトの闇に押さえつけられた哀れな魂が語る、肉の五つの感覚のことである。エジプトは、「迫害する者」、あるいは「苦しめ、狭める者」と訳されるからである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.14
Nisi ergo aquilonem frigidissimum ventum calore fidei, Christo nos juvante, qui bona et docet et delectatur, vicerimus; statim nobis calorem concupiscentiae atque libidinis suscitabit.
PL 17, 529Cそれゆえ、我々は、最も冷たい風である北風を、信仰の熱によって、善を教え、かつ善を喜ぶキリストの助けを得て打ち負かさなければ、風はたちまち我々のうちに、欲望と情欲の熱をかき立てるだろう。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 16.15
Attenuetur ergo jejuniis caro, et circumcidatur omni concupiscentiae cultro, nec regnet peccatum in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12) ; ut effugere consortia mundi et opprobria diaboli possimus. Jejunium ergo, contritio atque humiliatio animae est; afflictio autem corporis.
PL 17, 529Cそれゆえ、肉は断食によって細らされ、あらゆる欲望の刃で割礼されるべきであり、罪が我々の死すべき体を支配することがないようにせよ(ローマ6:12)。我々が世の交わりと悪魔の辱めから逃れられるためである。断食とは、魂の悔恨とへりくだりであり、また体の苦行である。