De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.1
Quanta jam temeritate et infelicitate censentur Ariani, qui dicunt: Erat tempus quando non erat Filius, lector intelligit. Numquid enim potuit esse tempus quando Pater sine vita, sine sapientia, sine virtute, sine Verbo, quod Christus est, fuerit?
PL 17, 510Bアレイオス派は「子のいなかった時があった」と言うが、読者は、彼らがいかに無謀で不幸な者と判じられるかを、すでに理解している。父が、生命なく、知恵なく、力なく、キリストである言葉なしにあった時が、あり得ただろうか。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.2
Absit; cum manifeste ipse declaret Pater dicens: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2) . Quod comprobans beatus Joannes dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum.
PL 17, 511A断じてあり得ない。父自身がはっきりと宣言しているからである。「私の心は善い言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。これを裏づけて、福なるヨハネは言う。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった。この言葉は初めに神とともにあった」。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.3
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3) . Quidquid ergo incorporale est et invisibile, diversitate locorum non potest separari.
PL 17, 511A「万物は彼によって成り、彼なしには何一つ成らなかった」(ヨハネ1:1–3)。それゆえ、無体で見えないものは、場所の隔たりによっては分けられえない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.4
Si enim noster sermo, aut virtus, aut sapientia, a nobis separari non potest, nisi cum e corpore abscedimus, quomodo haec ab immortali et omnipotente Deo, qui omnia per Verbum suum ex nihilo fecit, poterunt separari?
PL 17, 511Aもし我々の言葉、あるいは力、あるいは知恵が、体から離れるとき以外には、我々から分けられえないとすれば、万物を自らの言葉によって無から作った不死で全能の神から、これらがどうして分けられえようか。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.5
Nam cujus erit Pater secundum impios haereticos, si ab eo Filii natura separatur? Et rursus Filius cujus erit Filius, si non origo sua referatur ad Patrem; ut sit ille qui genuit, et ille qui ex eo genitus est?
PL 17, 511B不敬な異端者たちによれば、もし子の本性が父から分けられるなら、父は誰の父となるだろうか。また逆に、子の起源が父に帰されないなら、子は誰の子となるだろうか。生んだ者と、その者から生まれた者がいるはずなのに。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.6
Pater ergo qui origo est deitatis et bonitatis, recte et in Filio et in Spiritu sancto intelligitur et sentitur: in illo, id est, in Filio, velut Verbo, virtute et sapientia: in hoc autem, velut Spiritu ab ipso procedente.
PL 17, 511Bそれゆえ、神性〔deitas〕と善性の起源である父は、子においても聖なる霊においても、正しく理解され感じ取られる。子においては、言葉、力、知恵として、聖なる霊においては、父から発出する霊として。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.7
Ita ergo rectum et catholicum est, ut et unum Deum secundum veritatem substantiae fateamur, et Patrem et Filium, et Spiritum sanctum in sua quemque subsistentia sentiamus.
PL 17, 511Bそれゆえ、我々が、実体の真実に従って一つの神を告白し、父と子と聖なる霊を、それぞれのその自存〔subsistentia〕において思うのは、正しく公同のことである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.8
Absque ulla est ergo fine credenda sanctae Trinitatis divinitas, et ad sentiendum etiam ipsi menti difficilis. Et hoc solum est, quod ex ea comprehendimus, quia comprehendi non potest. Una est ergo in tribus deitas, et tria sunt in quibus deitas.
PL 17, 511B聖なる三位一体の神性は、いかなる限りもないものと信じられるべきであり、精神自身にとっても感じ取るのが難しい。そしてこれこそ、我々がその神性について把握することである。すなわち、把握されえないということである。それゆえ、三つのうちに一つの神性があり、神性がそのうちにある三つがある。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.9
Nulla ergo in unitate confusio, neque in divinitate discidium est. Et ideo pariter abjicienda est et stulti Sabellii commixtio, et impii Arii separatio: contraria etenim sibi, sed aeque impia protulerunt.
PL 17, 511Cそれゆえ、一体性のうちにいかなる混同もなく、神性〔divinitas〕のうちにいかなる分裂もない。そのため、愚かなサベリオスの混合も、不敬なアレイオスの分離も、等しく退けられねばならない。両者は、互いに相反するが、等しく不敬なことを述べたからである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 2.10
Sabellius enim dum omnia nominari putat, nihil esse unumquodque designat; quoniam quidem desinit esse quod est, cum in alterutrum, id quod esse dicitur uniuscujusque, transfunditur: Arius autem dum creaturam Patris Filium, Spiritum vero sanctum Filii impie asserit esse creaturam.
PL 17, 511Cサベリオスは、すべては名で呼ばれるにすぎないと考えることで、それぞれのものを何ものでもないものと示している。それぞれについてあるといわれるものが、互いのうちへ注ぎ移されるとき、あるところのものであることをやめてしまうからである。一方アレイオスは、子を父の被造物、聖なる霊を子の被造物であると不敬にも主張する点で〔誤る〕。〔底本の文は dum 節で終わり、主文を欠く。「誤る」を補った〕