作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XV 第XV章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 527B · 8 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.1

1

Denique numquam magis quanta clementia et patientia Redemptor noster abundaret, apparuit; quam cum mysterii hujus agressus officium est, ut suscipiendo scilicet nostram substantiam, et patibuli et tumuli jura susciperet.

PL 17, 527B

実に、我々の贖い主の慈悲と忍耐がどれほど豊かであったかは、この奥義の務めに取りかかったときほど、明らかになったことはない。我々の実体を受け取ることにより、十字架の刑具と墓の掟をも受けたのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.2

2

Nostris ergo prosperis adversa ejus impensa sunt, et divina atque humana in nostro Redemptore natura quoddam inter se sacrum iniere commercium; ut testimonium ab humanitate divinitas, praemium a divinitate ferret humanitas, hoc est, ut vulneribus corporis Deus noster magnitudinem erga nos sui amoris ostenderet, et consortio divinitatis repensari sibi obedientiae gratiam, et animus noster et corpus agnoscerent.

PL 17, 527B

したがって、彼の逆境は我々の順境のために費やされた。神の本性と人の本性は、我々の贖い主において、互いのあいだで、ある聖なる交換を結んだ。すなわち、神性は人性から証しを受け、人性は神性から報いを受けるためである。つまり、我々の神が体の傷によって我々に対する自らの愛の大きさを示し、従順の恩寵が神性との交わりによって自分たちに報いられることを、我々の心と体が認めるためである〔sibi は心と体を指すと取った。キリストを指すとも読める〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.3

3

Qua igitur fide, quave devotione huic Domino tantorum in nos donorum munifico adhaerere ac servire debeamus, intuendum est; qui ita nullum largiendi modum habuit, ut tantum fidelibus donaret in praemio, quantum ipse possidebat in regno: etiam ut crederemus nos ejus fieri posse cohaeredes, etiam naturae nostrae consors esse delegit; non tamen ut substantiam a divinitatis arce detruderet, sed ut nos infirmos, et in extrema mortis vilitate ac necessitate degentes ad gloriam resurrectionis attraheret.

PL 17, 527C

それゆえ、これほど多くの賜物を我々に惜しみなく与えるこの主に、どのような信仰、どのような献身をもって寄り添い、仕えるべきかを考えねばならない。主は与えることに限りがなく、報いとして信じる者たちに、自らが国で持つものと同じだけを与えた。我々が主の共同相続人になれると信じるようにさえ、我々の本性の共有者となることを選んだ。ただし、実体を神性の砦から引きずり下ろすためではなく、弱く、死のきわめて卑しい必然のうちに生きる我々を、復活の栄光へと引き寄せるためである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.4

4

Quia ergo in se, quidquid nobis pollicebatur, ostendit; et non perire carnis istius substantiam resurgendo perdocuit: et ubi ei post resurrectionem futura esset habitatio, ascensione monstravit.

PL 17, 527C

主は、我々に約束するものをすべて自らにおいて示した。また、復活によって、この肉の実体が滅びないことを徹底的に教えた。さらに復活ののちに肉の住まいがどこになるかを、昇天によって示した。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.5

5

Hoc est ergo magnum, et prorsus magnum pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum esse (I Tim. III, 16) , ut rerum proventus, ita gentium Doctor annuntiavit.

PL 17, 527D

したがって、これこそ大いなる、まことに大いなる敬虔の秘義である。それが「肉において現れた」(一テモテ3:16)ことを、事の成り行きが示したように、諸国民の教師も告げたのである〔quod in carne manifestatum esse は文として整わない。「肉において現れた」と取った〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.6

6

Justificatum autem claret in Spiritu; quoniam mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) non solum sperandae nobis felicitatis, sed etiam capessendae praebuit veritatis exemplum.

PL 17, 527D

「霊において義とされた」ことも明らかである。神と人との仲介者である人、キリスト・イエス(一テモテ2:5)が、我々に、望むべき幸福の模範だけでなく、つかみ取るべき真理の模範をも示したからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.7

7

Quod sane sacramentum pietatis, per quod nos conditor noster ac redemptor amplectitur, sicut testimonio virtutis resplenduit, ita etiam in ascensione assumptum in gloria, celebratum est obsequiis Angelorum; et ideo non est despicienda carnis humanae natura, quae in sanctae Trinitatis substantiam atque consortium per Dominum Christum ingredi meruit.

PL 17, 528A

この敬虔の秘義によって、我々の創り主にして贖い主は我々を抱く。この秘義は、力の証しによって輝いたように、昇天においても栄光のうちに受け上げられ、天使たちの奉仕によって祝われた。それゆえ、人の肉の本性は軽んじてはならない。主キリストを通して、聖なる三位一体の実体と交わりに入ることにふさわしいとされたからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 15.8

8

Puto sane quod, Deo donante, de mysterio sanctae Trinitatis, et incarnatione Domini Salvatoris satis dictum sit: verum quoniam in fine dogmatis nostri carnis nostrae ponitur resurrectio; eadem a nobis sunt firmius propter haereticos ac saepius repetenda.

PL 17, 528A

私は、神の賜物によって、聖なる三位一体の奥義と、主なる救い主の受肉について、十分に語ったと思う。だが、我々の教えの終わりに我々の肉の復活が置かれているので、異端者たちのゆえに、これはより堅く、またより繰り返して、我々が説かねばならない。