作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXVIII 第XXVIII章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 539C · 8 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.1

1

Totum ergo hominem, sicut dictum est, Filius Dei suscepit ex Virgine, totum integrum resuscitabit, id est, animam et corpus, adimplens sententiam suam, qua ait: Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo quidquam; sed ego resuscitabo illud in novissimo die (Joan. VI, 39) : quod dictum tam de se quam de membris suis Dominum Christum dixisse intelligimus, qui suo et membrorum suorum ore in omnibus sanctis loquitur libris.

PL 17, 539C

それゆえ、すでに述べたとおり、神の子は人間全体をおとめから受け取った。全体を、損なわれない形で、すなわち魂と体を復活させる。こう言った自らの言葉を成就するのである。「父が私に与えたものは、私はそのうち何も失わない。私はそれを終わりの日に復活させる」(ヨハネ6:39)。我々は、主キリストがこれを自分についてもその肢体についても言ったものと解する。主は自分の口と肢体の口で、すべての聖なる書において語るからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.2

2

Clamat ergo ad Deum et caput in corpore, et corpus in capite, hoc est, et Ecclesia in Christo, et Christus in Ecclesia; quia in nullo membra a capite, neque caput separatur a membris.

PL 17, 539C

それゆえ神に向かって叫ぶのは、体における頭であり、頭における体である。すなわち、キリストにおける教会であり、教会におけるキリストである。肢体は決して頭から、頭は肢体から切り離されないからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.3

3

Tunc ergo videbunt eum adversarii ejus, qui eum compunxerunt, et clamaverunt: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15) . Tunc Angelorum vaticinium comprobabitur, qui stupentibus apostolis dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum?

PL 17, 539D

そのとき、彼を突き刺した敵対者たち、「取り除け、取り除け、十字架につけよ」(ヨハネ19:15)と叫んだ者たちが、彼を見る。そのとき、驚く使徒たちに天使たちが言った預言が確証される。「ガリラヤの人たちよ、なぜ天を見つめて立っているのか」。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.4

4

Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11) . Et sane hoc quaerendum est, utrum post resurrectionem comessuri sumus (Tertul. de Resur. Carn. cap. 60) , ac bibituri in regno coelorum, sicut et Dominus post resurrectionem, ut verum corpus ostenderet, comedit ac bibit, ac sicut Lazarus (Joan. XI, 44) , et caeteri quos suscitavit.

PL 17, 539D

「彼は、汝らが天に行くのを見たのと同じように来る」(使徒言行録1:11)。ところで、実にここで問うべきは、復活ののち、我々は天の国で食べ、また飲むのかどうかである(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第60章)。主が復活ののち、真の体を示すために食べ、飲んだように、またラザロ(ヨハネ11:44)や、主が復活させたほかの者たちのようにである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.5

5

Comedit ergo Dominus, ut veritatem corporis ostenderet (Luc. XXIV, 43) , et dubitantes apostolos confirmaret, qui eum spiritum ac phantasma putabant: comedit favum, ut prophetiam impleret, quae ex persona ejus loquitur dicens: comedi favum cum melle meo; comedite, amici, et inebriamini, vicini (Cant. V, 1) .

PL 17, 540A

主は、体の真実を示し、自分を霊や幻影と思って疑う使徒たちを確信させるために食べた(ルカ24:43)。蜂の巣を食べたのは、主の人格から語る預言を成就するためである。預言は言う。「私は蜂の巣を私の蜜とともに食べた。友らよ、食べよ。隣人らよ、酔え」(雅歌5:1)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.6

6

Ob hanc ergo prophetiam, et verum corpus manifestandum post resurrectionem comedit Dominus ac bibit, probante hoc beato Petro apostolo, ac dicente: Nobis autem manifestatus est, qui manducavimus, ac bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis (Act. X, 40 et 41) .

PL 17, 540A

それゆえ、この預言のゆえに、また復活ののち真の体を現すために、主は食べ、飲んだ。福なる使徒ペトロがこれを証して言う。「しかし我々には現れた。我々は、彼が死者の中から復活したのち、彼とともに食べ、また飲んだのである」(使徒言行録10:40–41)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.7

7

Nobis ergo post resurrectionem cibus Verbi, et visio Dei, et laudes ejus, et alleluia erunt, et illa quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) .

PL 17, 540A

それゆえ、我々には復活ののち、言葉の食物と、神を見ることと、神への賛美と、アレルヤがあるだろう。そして、目が見ず、耳が聞かず、人の心に上りもしなかったこと、神が自分を愛する者たちのために備えたものがあるだろう(一コリント2:9)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 28.8

8

Non ergo post resurrectionem manducandum nobis ac bibendum est nec incorrupta et immortalia corpora alimoniis sustentanda terrenis sunt; alioquin ubi cibi, sequuntur et morbi, et caetera, quae in hoc saeculo perpetimur.

PL 17, 540B

それゆえ、復活ののち、我々は食べ、飲む必要はなく、朽ちない不死の体が地上の食物で支えられる必要もない。さもなくば、食物のあるところには病が続き、この世で我々が耐えるそのほかのことも続くからである。