De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.1
Primum ergo omnium credendum est unum esse Deum, qui cuncta ex nihilo per Verbum suum fecit, et per Spiritum sanctum animavit: qui cum universa capiat, ipse a nemine capitur.
PL 17, 514C何よりもまず、唯一の神を信じねばならない。その神は、すべてを無から自らの言葉によって作り、聖なる霊によって生かした。神はすべてを容れるが、自らは誰にも容れられない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.2
Quod ita esse uno versiculo David propheta comprehendit dicens: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Iste est Spiritus sanctus, qui in principio et fabrica mundi ferebatur super aquas (Gen. I, 2) .
PL 17, 514C預言者ダビデは、このことを一つの句で包んで言う。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、天のすべての力は成った」(詩篇32:6)。これが、世の初めの造営のとき、水の上を漂っていた聖なる霊である(創世記1:2)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.3
Iste est in quo Moyses et Aaron coram Pharaone rege Aegypti signa fecerunt, et de quo Magi dixerunt: Hic digitus Dei est (Exod. VIII, 9) .
PL 17, 514Cこれが、モーセとアロンがエジプトの王ファラオの前で、そのうちにしるしを行った霊であり、魔術師たちがそれについて「これは神の指である」と言った霊である(出エジプト記8:9)〔引かれた句は出エジプト記8:19にある〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.4
Iste est qui in Moyse, et in omnibus sanctis patriarchis et prophetis atque apostolis locutus est (II Petr. I, 21) ; de quo Apostolus dicit: Et nos omnes uno Spiritu potati sumus (I Cor. XII, 13) .
PL 17, 515Aこれが、モーセにおいて、またすべての聖なる族長、預言者、使徒において語った霊である(二ペトロ1:21)。使徒はこの霊について言う。「我々はみな、一つの霊によって飲ませられた」(一コリント12:13)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.5
Iste est, qui carnem Verbi Dei in sacrum Virginis uterum fabricavit (Luc. I, 35) : iste est, quem post baptismum Pater super Filium misit (Matth. III, 16) : iste est, cujus virtute Jesus plenus reversus est a Jordane, et regressus est in Galilaeam (Luc. IV, 14) : iste est, quem Pater petentibus se dat (Luc. XI, 13) : iste est, qui a Filio advocatus noster apud Patrem, et alius paraclitus appellatur, quem Filius ad nos missurum se esse promisit (Joan. XIV, 16) .
PL 17, 515Aこれが、神の言葉の肉をおとめの聖なる胎に造った霊であり(ルカ1:35)、洗礼ののち、父が子の上に遣わした霊であり(マタイ3:16)、その力によってイエスが満ちてヨルダンから戻り、ガリラヤに帰った霊であり(ルカ4:14)、父が求める者たちに与える霊であり(ルカ11:13)、子によって、父のもとでの我々の弁護者、また別のパラクレートス〔弁護者・助け手〕と呼ばれ、子が我々のもとに遣わすと約束した霊である(ヨハネ14:16)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.6
Si ergo unius naturae non esset cum Patre et Filio, numquam alius a Filio paraclitus diceretur: idcirco ergo alius paraclitus dicitur, ut aequalitatem naturae ac potestatis agnoscamus.
PL 17, 515Aもし霊が、父と子と一つの本性でなかったなら、子とは別のパラクレートスと言われることは決してなかったであろう。それゆえ、別のパラクレートスと言われるのは、我々が本性と権能の等しさを認めるためである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.7
Alius ergo a nobis ad Patrem ascendens, alius ad nos a Patre veniens, paternum erga nos semper ac piissimum affectum declarat. Qui numquam nos in tentationibus istius mundi et miseriis nec sine advocato nec sine consolatore esse patitur.
PL 17, 515Bそれゆえ、我々から父へ上る別の者〔子〕と、父から我々へ来る別の者〔霊〕は、我々に対する父としての、つねに最も慈しみ深い情愛を示している。〔父は〕この世の試練と悲惨のなかで、我々が弁護者もなく慰め主もなくいることを、決して許さない。〔「Qui」の先行詞は定かでない。父と取った〕
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.8
Iste est, qui una cum Patre Filium pro salute generis humani misit, sicut Esaias propheta ex persona Filii loquentis testatur dicens: Dominus misit me, et Spiritus ejus (Esai. XLVIII, 16; Matth. XII, 28) .
PL 17, 515Bこれが、父とともに、人類の救いのために子を遣わした霊である。預言者イザヤが、語る子の人格から証して言う。「主が私を遣わした、またその霊も」(イザヤ48:16;マタイ12:28)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.9
Iste est, in quo Jesus daemonia ejiciebat: iste est, quem Dominus Jesus Christus post tertiam diem resurgens a mortuis, dedit discipulis suis dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remissa sunt: quorum autem retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22, 23) .
PL 17, 515Bこれが、そのうちにイエスが悪霊たちを追い出した霊であり、主イエス・キリストが三日ののち死者の中から復活して、弟子たちに授けて言った霊である。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者たちの罪は赦される。汝らが留める者たちの罪は留められる」(ヨハネ20:22–23)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.10
Iste est, qui die Pentecostes super apostolos descendens, diversas eis impertitus est linguas et gratias (Act. II, 3) , sancti Joel prophetae vaticinium (Joel II, 28) complens.
PL 17, 515Cこれが、ペンテコステの日に使徒たちの上に降り、彼らにさまざまな言葉〔linguae は「舌」とも取れる〕と恩寵を分け与え(使徒言行録2:3)、聖なる預言者ヨエルの預言(ヨエル2:28)を成就した霊である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.11
Iste est, qui in sanctis martyribus loquens, diabolum et adversarios Christi vicit: iste est, qui Paulum implevit, et in apostolatum segregavit (Act. XIII, 2) .
PL 17, 515Cこれが、聖なる殉教者たちのうちで語り、悪魔とキリストの敵を打ち負かした霊であり、パウロを満たし、使徒職へと選び分けた霊である(使徒言行録13:2)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.12
Iste est, qui diversa dona sua in singula membra Domini Christi usque in finem mundi operatur (I Cor. XII, 6) .
PL 17, 515Cこれが、主キリストの個々の肢体に、世界の終わりまで、さまざまな賜物を働かせる霊である(一コリント12:6)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.13
Iste est, qui non solum a nobis tristitias et moerores et malas turpitudinum cogitationes expellit; verum etiam Dei in nobis memoriam tribuit, ut merito cum David propheta dicere possimus: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 4) ; et iterum: Memor ero mirabilium tuorum (Ibidem, 12).
PL 17, 515Cこれが、悲しみと憂いと恥ずべき悪しき思いを我々から追い払うだけでなく、我々のうちに神の記憶を与えて、預言者ダビデとともに、当然にこう言いうるようにする霊である。「私は神を思い起こし、喜んだ」(詩篇76:4)。また、「私は汝の驚くべき業を思い起こそう」(詩篇76:12)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.14
Iste est, qui nobis recte credentibus, et bene operantibus adveniens, tenebras et angustias ac pusillanimitatem cordis et sua nos luce illuminans, miscet sensui nostro sensum Christi; ut vitam nostram, quae in Christo est abscondita, cogitemus; et in aeternis et superventuris saeculis, qui noster status sit, consideremus, sequentes Jesum Filium Dei, qui penetravit coelos, et in dextera Dei sedens, et in omni consistens loco, nihil suae praesentiae vacuum dereliquit.
PL 17, 515Dこれが、正しく信じ、善く行う我々のもとに来て、闇と苦悩と心の小胆とを〔追い払い〕〔底本はここに動詞を欠くらしい。「追い払い」を補った〕、自らの光で我々を照らして、我々の思いにキリストの思いを混ぜ合わせる霊である。それは、キリストのうちに隠されている我々の生命を思い、永遠の、来たるべき諸世において、我々の状態がどのようであるかを考えるためであり、天を貫いて通り、神の右に座し、あらゆる場所に立って、自らの臨在から空であるものを何も残さなかった、神の子イエスに従いつつ、である。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.15
Si tamen non eum unius loci spatio contineri pro dispensatione corporis pro nostra salute suscepti putemus, aut circumscriptum secundum divinitatis et incorporalitatis suae naturam.
PL 17, 516Aただし、これは、我々の救いのために受けた体の経綸のゆえに、彼が一つの場所の広がりに収められていると、あるいはその神性と無体の本性に従って限定されていると、我々が考えない場合に限る。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.16
Diversitate locorum divinitas non potest separari; quod ita esse ipse Salvator comprobavit dicens: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13) .
PL 17, 516A神性は、場所の隔たりによって分けられえない。救い主自身が、このことをこう言って確かめた。「天から降った者、天にいる人の子のほかに、天に昇った者はない」(ヨハネ3:13)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.17
Non ergo ad explenda opera sua loco indiget Spiritus, Verbum, virtus, sapientia, splendor, imago, vapor, et splendor Dei sine macula: quae omnia sine dubio personam Filii demonstrant.
PL 17, 516Aそれゆえ、霊、言葉、力、知恵、輝き、像、息吹、そして神の汚れなき輝きは、自らの業を成し遂げるために場所を必要としない。これらはすべて、疑いなく子のペルソナを示している。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 6.18
Nullum ergo exstitit tempus, quando Pater sine Filio, aut Filius sine Patre, aut Spiritus sanctus sine Patre ac Filio fuerit.
PL 17, 516Aそれゆえ、父が子なしに、あるいは子が父なしに、あるいは聖なる霊が父と子なしにあった時は、一度もなかった。