作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput V 第V章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 513B · 13 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.1

1

Hic ergo sicut Pater ac Filius et vita est et vivificans, et lux est et illuminans, et bonus et bonitas, et sanctus et sanctitas (Rom. VIII, 15) : hic est Spiritus adoptionis, hic est qui dona sua dividit singulis, prout vult (I Cor. XII, 11) : hic est Spiritus sapientiae et intellectus, scientiae et pietatis, consilii et virtutis ac timoris Dei (Esai. XI, 2) : hic est Spiritus sanctus, per quem Pater agnoscitur, et Filius glorificatur; et a quibus solis ipse cognoscitur, et qui solus omnia eorum per unitatem naturae novit: hic est de quo Filius dixit: Et Pater meus dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11) , hoc est, aut ipsum, aut omnes gratias ejus.

PL 17, 513B

それゆえこの霊は、父や子と同じく、生命であって生かす者であり、光であって照らす者であり、善であって善性であり、聖であって聖性である(ローマ8:15)〔ローマ8:15が引かれる句は、続く「子とされる霊」である〕。これは子とされる霊であり、これは自らの賜物を、望むままに各人に分け与える者であり(一コリント12:11)、これは知恵と理解、知識と敬虔、思慮と力、神への畏れの霊であり(イザヤ11:2)、これは、それによって父が知られ、子が栄光を受ける聖なる霊である。霊は、この二者によってのみ自らが知られ、霊だけが二者のすべてを、本性の一体性によって知る。これは、子がそれについて言った霊である。「私の父は、求める者たちに善いものを与える」(マタイ7:11)。すなわち、霊自身か、あるいはその恩寵のすべてである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.2

2

Sicut ergo Dominus Christus et Verbum, et virtus, et sapientia, et justitia, et margarita, et lux, et via, et resurrectio, et caetera quae de eo scripta sunt, appellatur; ita et Spiritus sanctus sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, pietatis ac timoris, ut jam dictum est, nuncupatur.

PL 17, 513C

それゆえ、主キリストが、言葉、力、知恵、正義、真珠、光、道、復活、そのほか彼について書かれているものと呼ばれるように、聖なる霊も、すでに述べたとおり、知恵、理解、思慮、勇気、知識、敬虔、畏れの霊と呼ばれる。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.3

3

Non tamen quod diversus sit juxta differentias nominum, sed quod unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium, qui in Domino Christo, utpote suae naturae consorte, semper inhabitavit.

PL 17, 513D

だがそれは、名の違いに従って異なるということではなく、あらゆる力の源泉であり始まりである、同一の唯一の霊が、自らの本性を分かつ者である主キリストのうちに、つねに宿ってきた、ということである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.4

4

Isti sunt septem oculi, qui in Zacharia propheta in uno lapide (Zach. III, 9) , id est, Domino Christo dicuntur inesse. Proprietas ergo, unicuique immobilis: sed unus cultus, una veneratio, una sanctificatio semper Patris et Filii et Spiritus sancti est.

PL 17, 513D

これらが、預言者ゼカリヤにおいて、一つの石、すなわち主キリストのうちにあると言われる七つの目である(ゼカリヤ3:9)。それゆえ固有性は、各々において動かないが、父と子と聖なる霊の礼拝、崇敬、聖化は、つねに一つである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.5

5

Neque enim dignum est aut Filium defuisse Patri, aut Spiritum sanctum defuisse Filio, sicut impii haeretici mentiuntur. Nos ergo haec praecaventes, servemus bonum propositum, quod a sanctis Patribus suscepimus.

PL 17, 513D

子が父に欠けていた、あるいは聖なる霊が子に欠けていたと考えるのは、ふさわしくない。不敬な異端者たちは偽ってそう言うが。それゆえ我々は、これらを前もって警戒し、聖なる父祖たちから受けた善い志を守ろう。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.6

6

Adoremus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, in Filio Patrem, in Spiritu autem sancto Patrem et Filium intelligentes: dividentes antequam conjungamus, et jungentes antequam dividamus: unitatem in Trinitate venerantes, et Trinitatem in unitate confitentes.

PL 17, 514A

父と子と聖なる霊を礼拝しよう。子において父を、聖なる霊において父と子を理解しつつ、結合する前に分け、分ける前に結合し、三位一体における一体性を崇め、一体性における三位一体を告白しながら。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.7

7

Tota ergo a nobis sancta Trinitas adoranda est; quia tota regalis est, quia unius potestatis est, et unius gloriae est supra mundum, supra tempora, increata, invisibilis, incomprehensibilis, investigabilis: quae quo ordine apud semetipsam sit, ipsa sola cognoscit; a nobis autem aequaliter adoratur.

PL 17, 514A

それゆえ、聖なる三位一体は、我々によって全体として礼拝されねばならない。全体として王的であり、一つの権能、一つの栄光に属し、世界を超え、時を超え、造られず、見えず、把握しえず、究めがたいからである。いかなる秩序で自らのうちにあるかは、三位一体のみが知る。だが我々からは、等しく礼拝される。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.8

8

In qua invisibili et ineffabili sancta Trinitate nihil tam proprium, tam fixum intelligere debemus, quam pacem et quietem. Neque enim dissensio ulla in natura Dei est, quia nec dissolvi posse sentienda est, utpote quae pax semper et charitas est.

PL 17, 514A

この見えず言い表しえない聖なる三位一体において、我々は、平和と静けさほどに固有で確固たるものはないと理解せねばならない。神の本性にはいかなる不和もなく、それが解体されうるとも考えられるべきではない。つねに平和であり愛であるものだからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.9

9

Si enim quatuor substantiae, id est, calor, sanguis, flegma et humor, hominem faciunt, et unus homo est; tu in unitate Trinitatem, aut in Trinitate unitatem quomodo non intelligis?

PL 17, 514B

もし四つの実体、すなわち熱、血、粘液、体液が人を作り、それでも人は一人であるなら、あなたは、一体性における三位一体、あるいは三位一体における一体性を、どうして理解しないのか。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.10

10

Deus ergo Pater omnipotens, omnipotens Verbum et Spiritum habens, supra humanam intelligentiam est, et ultra quam cogitari potest, incomprehensibilis et aeternus: quem tunc, quantum fas imbecillitatis nostrae permittit, possumus agnoscere; quando Dominum Christum, qui ejus forma, et unicus filius est, noverimus; quia sicut ipse ait: Qui vidit Filium, vidit et Patrem, qui misit eum, et qui in eo est, et qui in eo manet (Joan. XIV, 9) ; et iterum: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .

PL 17, 514B

それゆえ、全能の父なる神は、全能の言葉と霊をもち、人の理解を超え、思考しうる以上であり、把握しえず永遠である。我々の弱さが許すかぎりで、この神を知りうるのは、その形であり独り子である主キリストを、我々が知るときである。キリスト自身が言うように、「子を見た者は、彼を遣わし、彼のうちにおり、彼のうちにとどまる父をも見た」(ヨハネ14:9)。また、「永遠の生命とは、真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを、人々が知ることである」(ヨハネ17:3)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.11

11

Ergo omnipotens Pater nomen Patris per Filium sortitus est; quia nemo sine filio pater esse vel dici potest, neque filius sine patre.

PL 17, 514C

それゆえ、全能の父は、子を通して父という名を得た。子のない父は誰も、父であるとも父と言われることもできず、父のない子もないからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.12

12

Unigenitum vero Dei Filium, Verbum, et sapientiam, ac Spiritum ejus sanctum substantialiter aequales per omnia Patri confiteri honorificum est.

PL 17, 514C

神の独り子である子、言葉、知恵、そしてその聖なる霊が、実体としてあらゆる点で父と等しいと告白することは、栄誉あることである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 5.13

13

Nam quis revera aut colorem, aut habitum, aut magnitudinem Verbi et sapientiae, juxta quod sapientia est, ac Spiritus sancti coaptavit; ut gradus illic requirat, et ordines faciat, ubi omnia invisibilia et unita ac pacifica semper permanent?

PL 17, 514C

実際、誰が本当に、言葉と知恵の色や姿や大きさを——知恵であるかぎりにおいて——また聖なる霊のそれを当てはめて、そこに段階を求め、秩序を立てようとするだろうか。そこではすべてが見えず、一つにされ、平和のうちにつねにとどまっているのに。