作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput IV 第IV章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 512C · 7 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 4.1

1

Ut ergo singula doceamus exemplis; de Patre enim ita scriptum est: Unus enim Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6) ; de Filio autem: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Ibid.) ; et iterum: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) ; de Spiritu vero sancto: Nemo enim novit quae sunt hominis, quae in ipso sunt, nisi spiritus hominis, qui in ipso est: ita et quae Dei sunt, hominum nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11) ; et iterum: Spiritus autem scrutatur etiam alta Dei (Ibid., 10) .

PL 17, 512C

それゆえ、個々のことを例によって教えよう。父については、こう書かれている。「父なる神は唯一であり、万物はその神から出る」(一コリント8:6)。子については、「主イエス・キリストは唯一であり、万物はその主によって存在する」(一コリント8:6)。また、「神は唯一であり、神と人との仲介者も唯一、人であるキリスト・イエスである」(一テモテ2:5)。聖なる霊については、「人の内にあることを知る者は、その人の内にある人の霊のほかには誰もいない。そのように、神のことも、神の霊のほかには、人の誰も知らない」(一コリント2:11)。また、「霊は神の深みをも究める」(一コリント2:10)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 4.2

2

Quod autem Pater et Filius et Spiritus sanctus initio careat, exinde demonstratur, quia quod Pater est, esse non coepit; et si non coepit, nec Filius coepit: Spiritus autem sanctus, qui a Patre procedit, nec ipse coepit; quia processio ejus continua est, et ab eo est, qui non coepit: non enim Pater coepit esse, et quia non coepit, nec Spiritus coepit esse; ea ratione quia et in ipso est, et ejus est.

PL 17, 512D

父と子と聖なる霊に始まりがないことは、次のことから示される。父であるものは、存在し始めたのではない。始まらなかったのなら、子も始まらなかった。父から発出する聖なる霊も、それ自身が始まらなかった。霊の発出は絶え間なく、始まらなかった者から出ているからである。実に、父が存在し始めたのではなく、始まらなかったのだから、霊も存在し始めなかった。霊が父のうちにあり、父のものだという理由によってである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 4.3

3

De Filio iterum quod non coepit, evangelista testatur dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2) .

PL 17, 513A

子についても、始まらなかったことを、福音書記者が証言して言う。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった。この言葉は初めに神とともにあった」(ヨハネ1:1–2)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 4.4

4

Ergo quia erat, non coepit; et quia apud Deum erat, non coepit: et quia Deus erat, non coepit: et quia hoc erat in principio apud Deum, non coepit: quia ita Deus ex Deo natus est, ut coepisse nesciat.

PL 17, 513A

それゆえ、あった〔erat〕のだから、始まらなかった。神とともにあったのだから、始まらなかった。神であったのだから、始まらなかった。これが初めに神とともにあったのだから、始まらなかった。神は神から、始まったことを知らぬように生まれたからである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 4.5

5

Neque ergo fraudatus est Pater, eo quod ingenitus est, aut quia genuit Filium: neque Filius defraudatus, eo quod generatus est, aut quia ex ingenito generatur: neque Spiritus sanctus defraudatus est, quia utrorumque, id est, Patris et Filii est.

PL 17, 513A

それゆえ、父は、生まれざる者であるがゆえにも、子を生んだがゆえにも、損なわれたのではない。子も、生まれたがゆえにも、生まれざる者から生まれるがゆえにも、損なわれたのではない。聖なる霊も、両者、すなわち父と子のものであるがゆえに、損なわれたのではない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 4.6

6

Sic tamen eorum est, ut neque in Patre, neque in Filio refundatur; quia Deus est, neque initium, neque ullum finem habens, utpote qui Patri et Filio et coaeternus est; quia ubi vult, et quos vult, et quantos vult, et quantum vult, inspirat sua propria voluntate (Joan. III, 8) .

PL 17, 513B

だが霊は、両者のものでありながら、父にも子にも注ぎ戻されることはない。霊は神であり、始まりも終わりも持たず、父と子と共に永遠だからである。望む所に、望む者たちに、望むだけの数に、望むだけ、自らの固有の意志によって息を吹き込む(ヨハネ3:8)からである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 4.7

7

Replet ergo gratia sua quos vult, et quantos vult, et quantum vult; non ipse repletur: perfectionem praestat, non accipit: sanctificat, non autem ipse sanctificatur.

PL 17, 513B

それゆえ霊は、望む者たちを、望むだけの数、望むだけ、自らの恩寵で満たす。自らは満たされない。完成を与え、受けない。聖別するが、自らは聖別されない。