作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXXV 第XXXV章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 545C · 12 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.1

1

Nam si caro hominis, ut caeci haeretici mentiuntur, non resurget, quomodo Esaias Spiritu Dei plenus, qui non tam propheta, quam evangelista dicendus est, dicit: Veniet omnis caro, quae adoratura est in conspectu Domini, in Hierusalem; ut videat cadavera hominum mortuorum, qui praevaricati sunt in Deum (id est, vel Judaeos, vel impios, vel peccatores), vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Hieron. in cap. ult. Isai.) .

PL 17, 545C

実に、盲目の異端者たちが偽るように、人の肉が復活しないのなら、神の霊に満ちたイザヤ、預言者というよりむしろ福音を告げる者と呼ぶべき彼は、どうして言うのか。「すべての肉なる者が、主の前で礼拝するために、エルサレムに来る。神に背反した死者たち(すなわち、ユダヤ人、あるいは不敬虔な者、あるいは罪人)の死体を見るために。彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えない」(ヒエロニュムス『イザヤ書注解』の最終章)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.2

2

Quem vermem aut ignem multi conscientiam peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos, intelligi volunt, quare vitio suo atque peccato, tanto caruerint bono, juxta illud quod scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam succendistis vobis (Isa. L, 11) ; et iterum: Sicut tinea vestimentum, et vermis comedit lignum, sic moeror excruciat cor viri (Prov. XXV, 2) .

PL 17, 545D

この蛆や火を、多くの者は、罪の意識、すなわち刑罰の中に置かれた者たちを責めさいなむものと解したがる。自分の悪徳と罪によって、これほどの善を欠いたからである。書かれていることに従ってである。「汝らの火の光の中を歩め、汝らが自分たちのために燃やした炎の中を」(イザヤ50:11)。また、「衣に虫が付き、木を蛆が食うように、悲しみは人の心を責めさいなむ」(箴言25:2)〔引かれた句は箴言25:20に当たる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.3

3

Sicut enim animi laetitia interdum corporis dolores mitigat, sic dolor animi corpus deprimit et excruciat, dicente propheta: Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa (Prov. XVII, 22) .

PL 17, 546A

実に、心の喜びがときに体の苦痛を和らげるように、心の苦痛は体を押さえつけ、責めさいなむ。預言者が言うとおりである。「喜ぶ心は盛んな年齢をもたらし、悲しむ霊は骨を枯らす」(箴言17:22)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.4

4

Si ergo eveniat, ut ad aegrotationem corporis accedat animi aegritudo, duplicatur infirmitas.

PL 17, 546A

それゆえ、体の病に心の病が加われば、弱さは倍になる。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.5

5

Haec tamen ita dicta sunt, ut non negetur praevaricatorum et Deum negantium aeterna esse supplicia, dicente Scriptura: Dominus omnipotens vindicabit in eis in diem judicii, dare ignem et vermes in carnes ipsorum; et comburentur, ut sentiant in aeternum (Judith, XVI, 20 et 21).

PL 17, 546A

だが、これは、背反した者や神を否む者たちに永遠の責め苦があることが否まれないように言われたことである。聖書が言うとおりである。「全能の主は、裁きの日に彼らに報復し、彼らの肉に火と蛆を与える。彼らは焼かれ、永遠に感じる」(ユディト記16:20–21)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.6

6

Quod ita futurum Dominus noster atque Salvator confirmat dicens: Et resurgent omnes de terrae pulvere, qui bona fecerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29) ; et iterum: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41) ; et iterum de illo qui vestem non habuit nuptialem dicitur: Tollite eum, et ligatis manibus ac pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor dentium (Ibidem XXII, 15).

PL 17, 546B

我々の主であり救い主は、これがそうなることを確証して言う。「善を行った者たちは、みな地の塵から復活し、裁きの復活に至る」(ヨハネ5:29)〔善を行った者が「裁きの復活」に至るとは、ヨハネ5:29の句と食い違う。刷りのまま訳した〕。また、「行け、悪魔とその天使たちのために備えられた永遠の火の中へ」(マタイ25:41)。また、婚礼の衣を持たなかった者について言われる。「彼を連れて行け。その手足を縛って、外の闇に投げ込め。そこには涙と歯ぎしりがある」(マタイ22:15)〔引かれた句はマタイ22:13に当たる〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.7

7

Cum ergo et manus, et pedes, et fletus, et tenebras exteriores, quae ad oculos pertinent, et stridorem dentium a Domino in carne futura resurrectione verissime pronuntiatur, miror quosdam haereticos, qui aerium corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum post resurrectionem conantur introducere.

PL 17, 546B

それゆえ、主が、未来の復活において、手も足も、涙も、目に関わる外の闇も、歯ぎしりも、肉にあるとまことに宣言するのだから、私は、復活のあと空気のような体、しだいに薄い大気に溶けてしまう体を持ち込もうと試みる異端者たちがいることに驚く。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.8

8

Quomodo ergo sanctus vestimentum Dei est, et vestitur salutis atque laetitiae tunica; sic e contrario peccator, qui portat imaginem veteris hominis atque terreni, meretur audire: Ecce vos omnes quasi vestimentum vetus tinea devorabit (Isai. LI, 8) .

PL 17, 546B

それゆえ、聖なる者が神の衣であり、救いと喜びの衣を着るように、これに対して、古い地上の人の像を帯びる罪人は、こう聞くにふさわしい。「見よ、汝らはみな、古い衣のように、虫に食い尽くされる」(イザヤ51:8)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.9

9

Morum ergo diversitas variis in Scripturis sanctis signatur nominibus. Sicut ergo diversitas arborum ac musicorum in Scripturis divinis diversitatem significat gratiae spiritualis; ita et diversitas ferarum atque serpentium diversitatem significant peccatorum.

PL 17, 546C

それゆえ、振る舞いの違いは、聖書においてさまざまな名で示される。木々と楽器の種類の違いが、神の聖書において霊的な恩寵の違いを意味するように、野獣と蛇の種類の違いは、罪の違いを意味する。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.10

10

Quae tamen diversa genera musicorum ideo Deus majestatis in libris divinis nominari et uti voluit, ut populum Judaeorum de carnalibus sacrificiis auferens, ad spiritales et laudabiles hostias invitaret.

PL 17, 546C

ところで、この楽器のさまざまな種類を、威光の神が神の書物に名づけ、用いさせようとしたのは、ユダヤの民を肉の犠牲から引き離し、霊的でほむべき献げ物へ招くためである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.11

11

Sed nuuc jam sufficiant ista, quae dicta sunt; quamquam pro rei magnitudine numquam aliquid sufficienter de causis et rebus superius nominatis dici potest.

PL 17, 546C

だが今は、すでに述べたことで足りるとしよう〔底本は nuuc。nunc と読む〕。もっとも、事柄の大きさに比べれば、上に名を挙げた原因や事柄について、十分に語られることは決してない。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 35.12

12

Et ideo sancta, veneranda, perfecta, atque inseparabilis Trinitas, quae tota nobis fide coleris atque adoraris, tuum est hoc opus, quod ego ex Patrum famulorum tuorum libris, te adjuvante atque illuminante, ad aedificationem meam excerpsi; tuaque perfectio ad gloriam et laudem nominis tui per omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 17, 546D

それゆえ、聖なる、崇めるべき、完全で、分かたれることのない三位一体よ、汝は、そのすべてが我々によって信仰をもって敬われ、礼拝される。この作品は汝のものである。私はこれを、汝の僕である父祖たちの書物から、汝の助けと照らしを受けて、私自身の築き上げのために抜き出した。その完成もまた汝のものであり〔tuaque perfectio に動詞が無く、前の tuum est を受けると取った〕、汝の名の栄光と賛美のためである、世々限りなく。アーメン。