作者不詳不詳

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 17 › De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus

Caput XXIX 第XXIX章

Anonymous · De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus · PL 17, 540B · 10 sectiones

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.1

1

Sicut ergo veram carnem Dominus suscepit, et vere passus est, et vere resurrexit, et vere post resurrectionem manus et latus ostendit discipulis (Joan. XX, 14; Luc. XXIV, 40) ; ita et vere manducavit, vere pedibus ambulavit, et vera lingua cum omnibus apostolis, et cum Cleopha locutus est, et vero cubitu cum eis in coena discubuit, et veris manibus accepit panem et benedixit ac fregit et porrexit illis.

PL 17, 540B

それゆえ、主が真の肉を受け取り、まことに苦しみを受け、まことに復活し、復活ののちまことに手と脇腹を弟子たちに示した(ヨハネ20:14;ルカ24:40)〔ヨハネ20:14は引かれた句に合わない。手と脇腹はヨハネ20:20に当たる〕ように、まことに食べ、まことに足で歩き、まことの舌ですべての使徒たちとも、クレオパとも語り、まことの肘で食事の席に彼らとともに横たわり、まことの手でパンを取り、祝福し、裂いて、彼らに差し出した。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.2

2

Quod autem ex oculis eorum repente evanuit, divinae virtutis fuit, non umbrae aut phantasmatis: alioquin et ante passionem cum tenuissent, et eduxissent eum de Nazareth, ut praecipitarent eum de supercilio montis (Luc. IV, 29) super quem civitas eorum posita erat; transivit per medium eorum, id est, lapsus est de manibus eorum.

PL 17, 540C

彼が突然彼らの目から消えたのは、神の力によるのであって、影や幻影によるのではない。そもそも受難の前にも、彼らが彼を捕らえ、彼らの町が建つ山の崖から突き落とそうとして、ナザレから連れ出したとき(ルカ4:29)、彼は彼らの真ん中を通り抜けた、すなわち彼らの手から滑り落ちたのである〔alioquin は「そもそも、ほかにも」の意に取った〕。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.3

3

Aut numquid carnem non habuit, qui flagellum de fune fecit, et omnes inimicos ac persecutores suos de templo eliminavit (Joan. II, 15; Joan. XX, 26) ? ubi omnis divinitatis ejus potentia claruit.

PL 17, 540C

あるいは、縄で鞭を作り、自分のすべての敵と迫害者を神殿から追い出した者(ヨハネ2:15;ヨハネ20:26)〔ヨハネ20:26 は引かれた句に当たらない。次の節の閉ざされた戸の句に当たる〕が、肉を持たなかったとでもいうのか。そこには彼の神性のあらゆる力が輝いたのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.4

4

Illud autem quod post resurrectionem ad discipulos clausis ingressus est januis, ejusdem virtutis fuit, cujus et ex oculis evanescere.

PL 17, 540C

復活ののち、閉ざされた戸を通って弟子たちのところに入ったのは、目から消えたのと同じ力によるのである。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.5

5

Dicunt enim homines saeculi istius quod Apollonius magus, cum ante Domitianum imperatorem in consistorio staret, repente non comparuisset (Philost. Lemn. lib. VIII, cap. 2; Lactan. de Instit. l. V, c. 3) .

PL 17, 540C

実に、この世の人々は、魔術師アポロニオスがドミティアヌス皇帝の前の法廷に立っていたとき、突然姿を消したと言う(レムノスのフィロストラトス第8巻第2章。ラクタンティウス『神の教え』第5巻第3章)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.6

6

Haec tamen nos diximus, non quo magum daemone repletum Domino Christo comparemus, sed ut haereticorum insaniam confutaremus. Quod ergo mago licet, si tamen verum est, Domino non licet?

PL 17, 540D

だが我々がこれを言ったのは、悪霊に満たされた魔術師を主キリストと比べるためではなく、異端者の狂気を論駁するためである。では、魔術師に許されること、もしそれがまことであるならば、それが主に許されないことがあろうか。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.7

7

Lynceus, ut fabulae ferunt, videbat trans parietem (Plin. l. VIII Nat. Hist., cap. 8): Dominus clausis ostiis, nisi phantasma fuerit, intrare non poterat (Matth. XIV, 29) ? qui certe et ante resurrectionem pendulo super mare ambulavit incessu, et hoc ipsum apostolo praebuit Petro, qui cum fide super aquas ambularet, infidelitate postea mergi coepit, nisi eum citius dextera Domini continuisset (Hieron. in Isai. sub fin. Item in cap. 24 Matth.) .

PL 17, 540D

リュンケウスは、物語が伝えるように、壁の向こうを見ることができた(プリニウス『博物誌』第8巻第8章)。主は、閉じた戸を通って、幻影でない限り、入ることができなかったというのか(マタイ14:29)〔引かれた句はこの節の後のペトロが水の上を歩く句に当たる〕。主は確かに復活の前にも、海の上を宙に浮いた歩みで歩き、このことを使徒ペトロにも与えた。ペトロは信仰によって水の上を歩いたが、のちに不信仰によって沈みはじめた。主の右手がすぐに彼を支えなければ、そうなっていたであろう(ヒエロニュムス『イザヤ書注解』の終わり。また『マタイ福音書注解』第24章)。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.8

8

Aquilae et vultures transmarina sentiunt cadavera: Salvator apostolos suos, nisi ostia aperuerit, non videbit? ad postremum, dicas velim, mihi quid majus sit, tantam terrae magnitudinem tribus appendere digitis (Esai. XL, 12) , et super aquas incertas librari; an Deum per clausam creaturam transire?

PL 17, 541A

ワシとハゲタカは海の向こうの死体を感じ取る。救い主は、戸を開けなければ自分の使徒たちを見ないというのか。最後に、汝に私へ言ってもらいたい。どちらが大きいか。大地のこれほどの大きさを三本の指で量って(イザヤ40:12)、不確かな水の上で釣り合わせることか。それとも神が閉ざされた被造物を通り抜けることか。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.9

9

Creatori quod majus est tribuis, et quod minus calumniaris. Petrus apostolus, ut jam dictum est, super aquas ambulavit (Matth. XIV, 36) , et gravi et solido corpori mollis unda, nisi paululum dubitasset, non cesserat: et tu Deum calumniaris, quare clausis ingressus sit ostiis?

PL 17, 541A

汝は、より大きなことを創造主に帰し、より小さなことには言いがかりをつける。使徒ペトロは、すでに述べたとおり、水の上を歩いた(マタイ14:36)〔引かれた句はマタイ14:29に当たる〕。重く堅い体に対して、柔らかな波は、〔ペトロが〕わずかに疑わなければ、道を譲らなかったのである。それなのに汝は、神がなぜ閉ざされた戸を通って入ったのかと、神に言いがかりをつける。

De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 29.10

10

Paululum ergo fides Petri dubitavit, et statim naturam suam corpus agnovit; ut nos sciremus super aquas non corpus ambulasse, sed fidem.

PL 17, 541B

ペトロの信仰がわずかに疑うや、体はたちまち自らの本性を知った。我々が、水の上を歩いたのは体ではなく信仰だったと知るためである。