De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.1
Porro de capillis nostris dubitare satis impium est, quos Dominus dinumeratos esse signavit (Matth. X, 30) . Frustra ergo numerati sunt si aliquando perituri sunt: sed non pereunt, quia in similitudinem Domini Christi cum omnibus membris resurrecturi sumus.
PL 17, 537Bさらに、我々の髪について疑うことは甚だ不敬である。主は、髪が数えられていると示した(マタイ10:30)。いつか滅びるのなら、数えられたのは無駄であろう。だが滅びない。我々は主キリストの似姿へと、すべての肢体とともに復活するからである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.2
Si enim in istum ignem temporalem, qui omne quod accipit, absumit, omnipotens Deus potentiam suam in tribus pueris ostendit, qui in camino ignis ardentis capillos eorum intactos reservavit (Dan. III, 50) ; in resurrectione capillos nostros non resuscitabit?
PL 17, 537C実に、受け取ったものをすべて呑み尽くすこの一時的な火の中で、全能の神が三人の若者に自分の力を示し、燃える火の炉の中で彼らの髪を損なわずに保ったのなら(ダニエル3:50)、復活において我々の髪を復活させないことがあろうか。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.3
Resuscitabit plane sine aliquo augmento vel detrimento. Nulla ergo in resurrectione mortuorum varietas aut differentia erit, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, quae sui oneris mole deprimitur, quae fucatur, foedatur, caecatur, injuriatur, vulneratur, sanatur, moritur, corrumpitur, et in terram ac pulverem revocatur; et tamen post haec omnia in die judicii in simplicis gloria primi Adae atque secundi reformabitur.
PL 17, 537C復活させるに決まっている、増すことも損なうこともなしに。それゆえ、死者の復活には、今のようないかなる変化も違いもない。今、我々のうちにある肉の弱さは脆く、自分の重荷の重みに押さえつけられ、飾り立てられ、汚され、盲目にされ、不当に扱われ、傷つけられ、癒やされ、死に、朽ち、地と塵へと呼び戻される。それでも、これらすべてのあと、裁きの日に、第一のアダムの単純な本性と第二のアダムの栄光のうちに作り直される〔底本は in simplicis gloria primi Adae atque secundi で、語形が崩れているらしい。ミーニュの脚注が挙げるローマ版の in simplici natura primi Adae, atque in secundi gloria に従って訳した〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.4
Vera ergo in carne resurrectio mortuorum, atque diversitas sexus erit sine opere carnis et sanguinis: Veniet, ait Dominus, hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent (Joan. V, 28 et 29) .
PL 17, 537Dそれゆえ、死者の復活は肉における真のものであり、性の違いもまた、肉と血の業なしにあるだろう。主は言う。「時が来る。墓にいる者がみな、神の子の声を聞き、出て来る」(ヨハネ5:28–29)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.5
Audient ergo auribus, et procedent pedibus, sicut Lazarus, et omnes quos Salvator suscitavit (Joan. XI, 44) . ipsi ergo procedent de monumentis, qui in monumentis illati fuerant.
PL 17, 538Aそれゆえ彼らは耳で聞き、足で出て来る。ラザロや、救い主が起こしたすべての者のようにである(ヨハネ11:44)。墓に運び入れられていた者たち自身が、墓から出て来るのである。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.6
Veniet ergo omnis caro non solum de terra, sed etiam de mari, et de fluminibus; ut videant salutare Dei (Tertull. l. de Resurr. Carn. cap. 31) .
PL 17, 538Aそれゆえ、すべての肉が、地からだけでなく海からも川からも来る。神の救いを見るためである(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第31章)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.7
Mandabit enim piscibus ac fluminibus maris, et bestiis terrae, et volatilibus coeli; et eructabunt ossa et carnes omnium mortuorum; ut resurgant, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium et confusionem sempiternam.
PL 17, 538A実に神は、魚と海の流れに、地の獣に、天の鳥に命じる。すると彼らは、すべての死者の骨と肉を吐き出す。こうして、ある者は永遠の生命へ、ある者は永遠の恥辱と辱めへと復活する。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.8
Tunc videbunt justi impiorum poenas atque cruciatus; quoniam vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in aspectu omni carni (Esai. LXVI, 24) .
PL 17, 538Aそのとき義人たちは、不敬な者たちの刑罰と苦悶を見る。彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えず、彼らはすべての肉なる者の見るものとなるからである(イザヤ66:24)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.9
Quia ergo verissime hanc habemus spem sicut, exhibuimus membra nostra famulari immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI, 13) ; ita exhibeamus ea famulari justitiae in sanctificationem vitae: ut resurgentes a mortuis, in novitate vitae ambulemus, ut vita nominis Jesu manifestetur in carne nostra mortali propter Spiritum ejus habitantem in nobis (II Cor. III, 18) .
PL 17, 538Bそれゆえ、我々はこの望みをまことに確かに抱いているのだから、我々が自分の肢体を、不潔と、不法へ向かう不法とに仕えるよう差し出したように(ローマ6:13)〔引かれた句はローマ6:19に当たる〕、それらを正義に、生命の聖化に仕えるよう差し出そう。それは、死者の中から復活する者として、生命の新しさのうちに歩み、イエスの名の生命が、我々のうちに住む彼の霊のゆえに、我々の死ぬべき肉において現れるためである(二コリント3:18)〔引かれた句は二コリント4:10–11、ローマ8:11に当たる〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.10
Justum ergo est, et vere justum, ut qui semper mortificationem Christi in cropore nostro circumtulimus (II Cor. IV, 12) , vita quoque ejus in corpore nostro manifestetur.
PL 17, 538Bそれゆえ、我々がいつもキリストの死を自分の体に帯びて持ち歩いているのなら(二コリント4:12)〔引かれた句は二コリント4:10に当たる〕、彼の生命もまた我々の体に現れるのは正しく、まことに正しい〔底本は cropore。corpore と読む〕。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 26.11
Spoliantes ergo nos, sicut dicit Apostolus (Coloss. III, 9) , veterem hominem cum actibus suis, erroris tunicam ac peccati non requiramus; ut novam, qui Christus est, induamus (Ephes. IV, 24) , imitantes sponsam ejus dicentem nocte: Exui me tunicam meam, quomodo induar illam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3) ?
PL 17, 538Bそれゆえ、使徒が言うように(コロサイ3:9)、古い人をその行いとともに脱ぎ捨てて、誤りと罪の衣を求めず、新しい衣、すなわちキリストを着よう(エフェソ4:24)。夜に語る彼の花嫁に倣うのである。「私は衣を脱いだ。どうしてまた着られよう。足を洗った。どうして汚せよう」(雅歌5:3)。