De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.1
Haec licet extrinsecus dicta videantur, tamen necessaria nobis et utilia sunt: et ideo nunc nobis ad ordinem revertendum est.
PL 17, 544Cこれらは本筋から外れて言われたように見えるかもしれないが、我々にとって必要で有益である。それゆえ、今は順序に戻らなければならない。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.2
Cum ergo lutum carnis nostrae, ut jam dictum est, in testam fuerit excoctum; ut quae prius gravi pondere premebatur in terram, acceptis pennis gratiae spiritualis cum subvectione angelorum volet ad coelum, ibi verum et pacificum suae salutis obsidem habet in aeternum.
PL 17, 544Cそれゆえ、すでに述べたとおり、我々の肉の泥が土器に焼き上げられると、以前は重い重みで地に押さえつけられていたものが、霊的な恩寵の翼を受け取り、天使たちに運ばれて天へ飛ぶ。そこで、自分の救いのまことの、平和をもたらす保証を永遠に持つ。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.3
Quid tam verius, tam manifestius, tam lucidius inveniri potest? Tamen ne aliquid omisisse videamur, accipe plenissimum atque firmissimum hujus spei nostrae specimen, alitem illum Orientis, qui phoenix nominatur, peculiarem, de singularitate famosum, et de posteritate monstruosum: qui semetipsum libenter funerans, naturali fine discindens atque succindens, iterum phoenix, iterum ipsa est, et non alia (Tertul. de Resurr. carn. c.
PL 17, 545Aこれ以上に真実で、明白で、明るいものが見いだされうるだろうか。それでも、何か落としたと見られないよう、我々のこの望みの最も完全で堅固な徴を受け取れ。東方のあの鳥、フェニックスと呼ばれるものである。それは特別で、唯一であることで名高く、子孫の奇しさで知られる。自らを喜んで葬り、自然の終わりに身を裂き〔discindens atque succindens は意味が定かでない。「裂き、また立て直し」と解した〕、再びフェニックスとなり、再び同じものであって、別のものではない(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第〔ミーニュはこの丸括弧を et alii まで一続きに刷る。本版の節の切れ目が括弧の途中に落ちたので、章の番号「13」以下は次の節に続く〕)
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.4
13; Auctor. Const. Apost. l. V, c. 6; Cyrill. catech. 18; Lactan., Ambr. et alii) . Cui rei documentum ad spei nostrae firmitatem, etiam Spiritus sanctus, qui Deus est, in Scripturis posuit sanctis dicens: Et florebunt velut phoenix, hoc est, florebunt de morte, de funere suo, sicut phoenix resurget de pulvere suo.
PL 17, 545A(〔前の節からの丸括弧の続き。ミーニュは一続きに刷る〕13章。『使徒憲章』の著者、第5巻第6章。キュリロス『教理講話』18。ラクタンティウス、アンブロシウス、ほか)。この事柄の証拠を、我々の望みの確かさのために、神である聖なる霊もまた聖なる書物に置いて言った。「彼らはフェニックスのように花咲く」〔phoenix はナツメヤシをも言う語で、著者は詩篇の句のこの語を鳥のフェニックスと取る〕、すなわち、死から、自分の葬りから花咲く、フェニックスが自分の塵から起き上がるように。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.5
Si ergo caro avis de cineribus suis resurgit, caro hominis de cineribus suis non resurget? Et ubi est, quod Dominus Christus multis passeribus meliores esse pronuntiavit?
PL 17, 545B鳥の肉がその灰から起き上がるのなら、人の肉はその灰から起き上がらないのか。主キリストが、〔我々を〕多くのスズメよりもすぐれていると宣言したことは、どこにあるのか。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.6
Ubi est et illud, quod nobis per Prophetam promisit, dicens: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Vide Rabbi Kimhi et alios Interpr. in hunc loc.; item P. Damiani Opusc. 52, c. 23; Albert. Mag. l. XXIII de Animal.; Gesner., Aldrov. et alios) ?
PL 17, 545Bまた、預言者を通して我々に約束したこと、「汝の若さは、ワシのように新たにされる」はどこにあるのか(この箇所についてラビ・キムヒとほかの解釈者たちを見よ。また、ペトルス・ダミアニ『小論集』52、第23章。アルベルトゥス・マグヌス『動物について』第23巻。ゲスナー、アルドロヴァンディ、ほかの者たち)。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.7
Cujus avis naturam hanc esse tradunt: cum enim ad summam venerit senectutem, dicitur tamdiu in aera sublimari, ut usque ad nubes et ignem perveniat: quo igne contacta, mox se in secretissimum fontem praecipitem dans, tertio mergit; et mox ad pristinae juventutis vires atque speciem revocatur.
PL 17, 545Bこの鳥の本性はこうであると伝えられている。極度の老年に達すると、雲と火に至るまで空高く舞い上がるといわれる。その火に触れると、すぐに、いちばん隠れた泉に真っ逆さまに身を投じ、三度沈む。そしてすぐに、元の若さの力と姿に呼び戻される。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.8
Quod nobis ita futurum beatus Apostolus promisit, dicens: Uniuscujusque quale sit opus, ignis probabit. Aves enim diversae glutiunt uvam, olivam, et caetera poma; et post nimium calorem grana eorum per stercora digerentes, rursum vites, rursum arbores renascuntur.
PL 17, 545Bこれが我々にもそうなることを、福なる使徒は約束して言った。「各人の業がどのようなものかは、火が試す」。実に、さまざまな鳥はブドウ、オリーブ、そのほかの果実をのみ込み、はなはだしい熱ののち、その種を糞とともに散らして、再びブドウの木が、再び木々が生まれる。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.9
Si ergo hoc aves propter te, Deo jubente, faciunt; de te Deus propter fidem et retributionem suam non faciet? Crede mihi quia faciet propter promissum suum; cum enim nihil essemus aliquando, Domino omnium creaturarum Deo ipso jubente, facti sumus.
PL 17, 545Cそれゆえ、鳥が神の命によってあなたのためにこれを行うのなら、神はあなたについて、自分の信実〔fides〕と報いのゆえに、これを行わないだろうか。私を信じよ、神は自分の約束のゆえに行う。我々はかつて無であったとき、すべての被造物の主である神自身が命じることで作られたのだから。
De Trinitate, alias In Symbolum Apostolorum, tractatus 34.10
Qui ergo fecit ex nihilo, quod non erat, poterit iterum facere id, quod ante ex nihilo fecerat.
PL 17, 545Cそれゆえ、無から、存在しなかったものを作った者は、前に無から作ったものを、再び作ることができるだろう。